라틴어 문장 검색

et, ut in numero impari, duae regiae unam circumsistunt, et primum ab utroque latere remos detergunt, deinde transcendunt armati et deiectis caesisque propugnatoribus navem capiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 496:1)
telis obruuntur propugnatores, inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 124:3)
cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, pars ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore ut posset morari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 205:2)
cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis aequabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 114:2)
fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis avertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 137:2)
alii unam eandemque rem bis dictam volunt, et superfluum putant 'et summo clipei nequiquam umbone pependit', cum praecessisset 'rauco quod protinus aere repulsum', quod idem est 'et summo clipei nequiquam umbone pependit', et nihil attinuisse dici putant 'summo clipei nequiquam umbone pependit', tamquam non omnino necesse esset, ut de summo clipei penderet, et potuisse dici, nec de clipeo pependit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5463)

SEARCH

MENU NAVIGATION