라틴어 문장 검색

etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti, ut in periculo essent ne suspensi in murum extraherentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 35:1)
igitur non militaris modo aetas aut viri tantum, sed feminae puerique super animi corporisque vires adsunt, propugnantibus tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 297:1)
ne effusa detruderentur fuga, plurimum in Aetolis equitibus praesidii fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 79:1)
dein cum multi propugnantes caderent aut vulnerarentur, labare animi coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 110:2)
constantius tamen, quam quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum viri propugnarent, feminae tela omnis generis saxaque in muros gererent, iam multifariam scalis appositis urbem eo die defenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 49:2)
iam M. Manlius unus agmine scandentes in Capitolium detrusit Gallos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 210:1)
hinc quinquaginta ferme pedum spatio distantes duo armati procurrebant comminatique inter se, ad ima in summam testudinem per densata scuta cum evasissent, nunc velut propugnantes per oras extremae testudinis, nunc in media inter se concurrentes, haud secus quam stabili solo persultabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 113:1)
Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 345)
aspellito, detrude, deturba in viam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 24)
Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas, inde porro ad puteum atque ad robustum codicem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 369)
contra istoc detrudi maleficos aequom videtur, qui quidem istius sit modi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4207)

SEARCH

MENU NAVIGATION