라틴어 문장 검색

ita res non diversae distantibus ex locis quasi invicem ignotae collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus copulatae tenebuntur, ac videbitur non solum composita oratio, sed etiam continua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 281:2)
ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, commissura verborum rixantur, ut si s ultima cum x proxima confligat, quarum tristior etiam, si binae collidantur, stridor est, ut ars studiorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 294:3)
Deinde se ex curia domum proripuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 32장1)
Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 2:1)
est subdicax et qui spectare ludos cupiat et ex longinquo tutoque speculetur quos conlisit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 159:6)
Itaque cum in parvulo quodam castello Graeci obsiderentur et fiducia loci contemnentes hostem multa in deformitatem Antigoni iocarentur et nunc staturam humilem, nunc collisum nasum deriderent:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 135:2)
Iter angustum rixas transeuntium concitat, diffusa et late patens via ne populos quidem collidit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:2)
ipsam illam dissimulationem tribulosissimam fore, quo facilius exitiosam suscitarent illi persuasionem securitatis.1 quibus agnitis proripit sese atque in convicia subita prorumpens:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 6:5)
in medio profundi brevis insula, ubi supra molares naturaliter aggeratos per impactorum puncta remorum navalibus trita gyris meta protuberat, ad quam se iucunda ludentum naufragia collidunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 19:1)
iam niger caespes ex viridi, iam supra anti- quum sepulchrum glaebae recentes, cum forte pergens urbem ad Arvernam publicum scelus e supercilio vicini collis aspexi meque equo effuso tam per aequata quam per abrupta proripiens et morae exiguae sic quoque impatiens, antequam pervenirem, facinus audax praevio clamore compescui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 2:2)
iuxta gemini, nunc Euneos ante et nunc ante Thoas, cedunt vincuntque, nec umquam ambitiosa pios conlidit gloria fratres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권172)
quibus iterum in Brittaniam primo uere transuectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se, uel arenis inlisae ac dissolutae sunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.6)
Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam Possim ego, quin oculos adpetat illa meos, Et siquid peccasse putet, ducarque capillis Inmerito pronas proripiarque vias.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 642)
nexi vincti solutique se undique in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 247:1)
postquam arma poni et discedere homines ab stationibus nuntiatum est, P. Valerius collega senatum retinente se ex curia proripit, inde in templum ad tribunos venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 183:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION