라틴어 문장 검색

victi Plemini milites cum ad Pleminium, cruorem ac volnera ostentantes, non sine vociferatione atque indignatione concurrissent, probra in eum ipsum - iactata in iurgiis referentes, accensus ira domo sese proripuit vocatosque tribunos nudari ac virgas expediri iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 127:1)
atque ita se ex colloquio proripuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 116:1)
ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est, maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 343:1)
ceteri omisso bello in civitates passim diffugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 111:2)
et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum turba, postquam cadentem videre, diffugiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 166:2)
atque ita se proripuisse, et summoveri e regia omnes coeptos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 263:1)
quo nuntio cum pavidus exiluisset e solio, victum se sine proelio clamitans proripuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 66:2)
Hegio Quo illum nunc hominem proripuisse foras se dicam ex aedibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 41)
Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 258)
quare aut congressa peribunt aut ita diffugient, ut tempestate coacta fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:12)
diffugiebat enim varium genus omne ferarum, ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION