라틴어 문장 검색

C. Sulpicius D. Haterius consules sequuntur, inturbidus externis rebus annus, domi suspecta severitate adversum luxum qui immensum proruperat ad cuncta quis pecunia prodigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 52장1)
nec infringendum consulis ius, cuius vigiliis niteretur ne quod res publica detrimentum caperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장5)
at contra reus nihil infracto animo obversus in filium quatere vincla, vocare ultores deos ut sibi quidem redderent exilium ubi procul tali more ageret, filium autem quandoque supplicia sequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장5)
ac ne adsiduos in domum coetus arcendo infringeret potentiam aut receptando facultatem criminantibus praeberet, huc flexit ut Tiberium ad vitam procul Roma amoenis locis degendam impelleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장2)
eadem ille et diutius, quanto maesta, ubi semel prorupere, difficilius reticentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장6)
sed mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes principis opperiretur, gnarus lentum in meditando, ubi prorupisset, tristibus dictis atrocia facta coniungere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장6)
prorumpunt quintani ante alios et acri pugna hoste pulso recipiunt cohortis alasque fessas vulneribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장7)
tunc velut frenis exoluti proruperunt missaeque in Agrippinam ac Neronem litterae quas pridem adlatas et cohibitas ab Augusta credidit vulgus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 3장3)
quod postquam patefactum prorupere concepta pridem odia et summum supplicium decernebatur ni professus indicium foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장7)
postremo in scelera simul ac dedecora prorupit postquam remoto pudore et metu suo tantum ingenio utebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장12)
ad quod victo silentio prorupit reus et 'interroga' inquit, 'Suilli, filios tuos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장3)
nos virtutem auximus, barbari ferociam infregere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장2)
quod ubi auditum et languescere ira, redire amor ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus et tribuno, qui aderat, exequi caedem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장5)
nec diu adversus Iudaeos, qui in necem militum proruperant, dubitatum quin capite poenas luerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장7)
quin et convivium effluvio lacus adpositum magna formidine cunctos adfecit, quia vis aquarum prorumpens proxima trahebat, convulsis ulterioribus aut fragore et sonitu exterritis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION