라틴어 문장 검색

et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, rursus in obliquum verso perrumpit aratro, exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:10)
glaebas cunctantis crassaque terga exspecta et validis terram proscinde iuvencis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:5)
Rura gelu tum claudit hiems nec semine iacto concretam patitur radicem adfigere terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:2)
sed iacet aggeribus niveis informis et alto terra gelu late septemque adsurgit in ulnas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:3)
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:2)
Vides ut alta stet nive candidum Soracte nec iam sustineant onus silvae laborantes geluque flumina constiterint acuto?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 91)
Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum, quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 21:1)
Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est - aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit - , sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 45:1)
quodcumque tellus vere nidifico creat aut rigida cum iam bruma discnssit decus nemorum et nivali cuncta constrinxit gelu, quodcumque gramen flore mortifero viret cuiusve fortis sucus in radicibus causas nocendi gignit, attrectat manu.
(세네카, 메데아 11:17)
Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu pectusque tremuit.
(세네카, 메데아 14:20)
Cynosura gelu,
(세네카, Thyestes 891:1)
torpetque vinctus frigido sanguis gelu.
(세네카, Troades 644:1)
me mediae noctes, me sidera prona iacentem, frigidaque Eoo me dolet aura gelu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 169)
nox erat, et sparso triste cubile gelu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1518)
cogor et e tabula pictos ediscere mundos, qualis et haec docti sit positura dei, quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu, uentus in Italiam qui bene uela ferat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 321)

SEARCH

MENU NAVIGATION