라틴어 문장 검색

Nam "bene adhibita ratio, quid optimum sit cernit, neglecta vero, multis implicatureroribus," ut quidam sapiens dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 13:2)
Ne festines respondere donec fuerit finis interrogationis, nec quaestionemin conventu factam solvere temptes, cum sapientiorem te ibi esse prospexeris, nec quaestioni alii cuiquam factae respondeas, nec laudem appetas pro retibi incognita.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 43:8)
Ne credas consilium monentis quod deneges alterius benefactum, quoniam qui denegat benefactum coram oculis omnia cernentis se accusat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 162:2)
Huic crevit maximum multis e partibus bellum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:2)
si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri, quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum creatoris aeterni, corporis hujus opertus exuviis?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:15)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
et penetrat cito si tu in plateam prospiciens, id est, in publicas transeuntium vias, non in legis interna mysteria obtutum tuae mentis intendas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:15)
Esto magis similis illius et sequere eum qui salit super montes, et transilit super colles, prospiciens per fenestras, eminens super retia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:25)
Torvos leones cernimus naturalem feritatem imperata mutare mansuetudine, suam rabiem deponere, nostros mores sumere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:9)
Nonne cernimus velut aciem quamdam virtutum ordinatam in praelium;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:1)
Sed fortasse quia munda et immunda induci in arcam praecipi cernis animantia, jure movere possit quia dixi honestis disceptationibus indecoras non esse miscendas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:1)
iisdemque numeris crevisse et decrevisse:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:3)
His enim causis minuitur diluvium quibus crevit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:5)
ita ut quas morigeras sibi cernit, associet:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:7)
Postremo agnitus saepe, iamque (si prodisset) conspicuum se fore contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae putabat seria cernebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION