라틴어 문장 검색

Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 1:2)
vel prostratum contra consuetudinem corpus in ventrem, sic ut ipsius alvi dolor id non coegerit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 25:3)
Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 2:3)
pars infecta croco velamina lutea Serum pandite Sidoniasque solo prosternite vestes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:138)
pandite pontifices Cumanae carmina vatis, fulmineos sollers Etruria consulat ignes inmersumque nefas fibris exploret haruspex, quae nova portendant superi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:5)
scandit sublime tribunal atque inter proprias laudes Aegyptia iactat somnia prostratosque canit se vate tyrannos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:186)
canitiem raram largo iam pulvere turpat et lacrimis rugas implet anile gemens suppliciterque pias humilis prostratus ad aras mitigat iratas voce tremente nurus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:15)
sin prohibent Parcae falsisque elusa vetustas auspiciis, alio saltem prosternite casu et poenae mutate genus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:74)
communem prosternet Honorius hostem.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:132)
consulis hic fasces cecini Libyamque receptam, hic mihi prostratis bella canenda Getis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:3)
Primus fulmineum lento luctamine Poenum compressit Fabius, campo post ausus aperto Marcellus vinci docuit, sed tertia virtus Scipiadae Latiis tandem deterruit oris.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:41)
quid meditentur aves, quid cum mortalibus aether fulmineo velit igne loqui, quid carmine poscat fatidico custos Romani carbasus aevi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:77)
praetereunt subiecta ferae, torvique leones, quae stravisse calent, eadem prostrata relinquunt nec nisi bellantis gaudent cervice iuvenci nobiliore fame.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum30)
Postquam fulmineis impellens viribus hostem belliger Augustus trepidas laxaverat Alpes, Roma Probo cupiens dignas persolvere grates sedula pro natis dominum flexura rogando ire parat.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:31)
obvia fulminei properent ad vulnera pardi semine permixto geniti, cum forte leaenae nobiliorem uterum viridis corrupit adulter;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:160)

SEARCH

MENU NAVIGATION