라틴어 문장 검색

Quae cum extremo periculo non suo tantum sed etiam gentis suae, qui tunc erat populus dei, domino prosterneretur orando, in ipsa oratione sua dixit ita sibi esse ornatum regium sicut pannum menstrualem;
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 10:3)
cum saucius multifariam ibi factus esset, tamen vulnus capiti nullum evenit, eumque inter mortuos, defetigatum vulneribus atque quod sanguen eius defluxerat, cognovere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:3)
Cum semihiulco savio Meo puellum savior Dulcemque florem spiritus Duco ex aperto tramite, Anima male aegra et saucia Cucurrit ad labeas , Rictuinque in oris pervium Et labra pueri mollia, Rimata itineri transitus, Ut transiliret, nititur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 5:1)
Ex parte autem regis primae aciei circiter dimidium cecidit praeter multos saucios, sed minoris conditionis homines.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:17)
His peractis dominus Daubeneius Caletum reversus est, saucios suos et alios nonnullos sponte manentes apud Novum Portum relinquens.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:14)
Neque tamen defuerunt, qui ausu majore omnia integra sibi duxerunt, et ingenii impetu usi, priora prosternendo et destruendo aditum sibi et placitis suis fecerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:58)
Hoc enim apud clientem existimationem advocati sui tuetur et simul opinionem eius de caussa sua prosternit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:14)
Ipse dehinc coruus, leso quasi corpore prorsus, Squalidus et tristis, bubonibus incipit istis, Prostratus terrae, sua quaeque pudenda referre:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:14)
eruperunt filii Beniamin de Gabaa et occurrentes eis iterum decem et octo milia virorum educentium gladium prostraverunt.
(불가타 성경, 판관기, 20장25)
Sed et filii Beniamin eruperunt in occursum populi et abstracti de civitate coeperunt caedere ex eis sicut primo et secundo die, per duas semitas terga vertentes, quarum una ferebat in Bethel, altera in Gabaa, atque prosternere in campo triginta circiter viros.
(불가타 성경, 판관기, 20장31)
atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat eis ulla requies. Prostrati sunt usque ad orientalem plagam urbis Gabaa.
(불가타 성경, 판관기, 20장43)
Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem et prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus aerarium interfecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장42)
Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem milia hostium, saucios autem et membris debilitatos maiorem partem exercitus Nicanoris reddiderunt, omnes vero fugere compulerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장24)
Quibus autem gestis, rogaverunt Dominum prostrati in ventrem, ne amplius talibus malis inciderent, sed et, si quando peccassent, ut ab ipso cum clementia corriperentur et non blasphemis ac barbaris gentibus traderentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장4)
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION