라틴어 문장 검색

Nam est qui laborat in sapientia et doctrina et sollicitudine, et homini, qui non laboraverit, dabit portionem suam; et hoc ergo vanitas et magnum malum.
지혜와 지식과 재주를 가지고 애쓰고서는 애쓰지 않은 다른 사람에게 제 몫을 넘겨주는 사람이 있는데 이 또한 허무요 커다란 불행이다. (불가타 성경, 코헬렛, 2장21)
unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis, nec recogitat dicens: " Cui laboro et fraudo animam meam bonis?". In hoc quoque vanitas est et occupatio pessima.
어떤 사람이 동무도 없이 혼자 있다. 그에게는 아들도 형제도 없다. 그의 노고에는 끝이 없고 그의 눈은 부에 만족할 줄 모른다. “나는 누구를 위하여 애쓰며 나 자신에게 좋은 것을 마다하는가?” 이 또한 허무요 불행한 일이다. (불가타 성경, 코헬렛, 4장8)
Nil prodest prodesse malis.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et grue 10:8)
Verum cum illi prodesse intenderet maxime nocuit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 6:5)
Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi remedium divina mihi gratia licet nolenti contulit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:8)
Dum autem in istis laborarem periculis, forte me die quadam de nostra lapsum equitatura manus Domini vehementer collisit, colli videlicet mei canalem confringens.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 6:3)
In quo adhuc etiam laboro periculo, et cotidie quasi cervici mee gladium imminentem suspitio, ut inter epulas vix respirem, sicut de illo legitur qui cum Dyonisii tiranni potentiam atque opes conquisitas maxime imputaret beatitudini, filo latenter apensum super se gladium suspitiens que terrenam potentiam felicitas consequatur edoctus est. Quod nunc quoque ipse de paupere monacho in abbatem promotus incessanter experior, tanto scilicet miserior quanto ditior effectus;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 7:5)
Hec, dilectissime frater in Christo et ex divina conversatione familiarissime comes, de calamitatum mearum hystoria, in quibus quasi a cunabulis iugiter laboro, tue me desolationi atque iniurie illate scripsisse suffilciat: /f.17rd/ ut, sicut in exordio prefatus sum epistole, oppressionem tuam in comparatione mearum aut nullam aut modicam esse iudices, et tanto eam patientius feras quanto minorem consideras;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:1)
Qui etiam cum pro nobis ipsi oramus, aut aliquid quod nobis apud eum prosit efficimus, ipsa ejus etiam charitas ad hoc nos compellit, per quae ad eum, quem super omnia diligimus, pervenire cupimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:39)
Qui prorsus non inveniunt quod quaerunt fame laborant;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:6)
Ex quo magis ex difficultate Scripturae laboratur, meritum lectorum augeatur, de quo Psalmista:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:10)
Quid enim prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:9)
III. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:1)
Sed incassum, inquies, laboramus, si id aperire quaerimus, aut quod jam per alios est apertum, ut nostro ulterius labore opus non sit, aut omnino aperiri non potest, ut illud videlicet ineffabile Trinitatis mysterium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:4)
cum autem foris sunt, plurimum prosunt, non verum dicendo, quod nesciunt, sed ad verum quaerendum carnales, et ad verum accipiendum spirituales Catholicos excitando.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION