라틴어 문장 검색

hic quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 14:6)
Quin ad huius cursum fecunditas humana respondeat?
(세네카, 행복론, Liber IV 109:3)
Quis enim pollicetur serenti proventum, naviganti portum, militanti victoriam, marito pudicam uxorem, patri pios liberos ?
(세네카, 행복론, Liber IV 159:5)
numquam te fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit, numquam more aliarum, quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:5)
Vix tibi esset facultas dilectus felicioris, si inter Platonas et Xenophontas et illum Socratici fetus proventum bonos quaereres, aut si tibi potestas Catonianae fieret aetatis, quae plerosque dignos tulit, qui Catonis saeculo nascerentur, sicut multos peiores quam umquam alias maximorumque molitores scelerum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 69:1)
Ut fertilibus agris non est imperandum - cito enim illos exhauriet' numquam intermissa fecunditas, - ita animorum impetus adsiduus labor franget, vires recipient paulum resoluti et remissi;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 149:3)
non respondet ad certam diem fecunditas.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.24)
his additur quod quinque liberum parens inmaturo exitu reddidit infortunatam fecunditatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 1:4)
Audio industriae tuae votisque communibus uberiore proventu, quam minabatur sterilis annus, respondere vindemiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 1:1)
Mulier etenim pregnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa aliqua fecunditas carnis?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:8)
Quia itaque isdem omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus extinguere noluit, et inmortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen pro benignitate suae pietatis fecunditatem ei subolis reseruauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:10)
quarum prior, quae ad austrum est, et situ amplior, et frugum prouentu atque ubertate felicior, nongentarum LX familiarum mensuram iuxta aestimationem Anglorum, secunda trecentarum et ultra spatium tenet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:4)
cum ea res animos fecit tum agri fecunditas et multitudo hominum et situs inter paucas munitae urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 178:3)
cum primum in aetatem veni, pater mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil attulit praeter libertatem pudicitiamque, et cum his fecunditatem, quanta vel in diti domo satis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 353:1)
aliarum deinde secundarum rerum velut proventus secutus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 505:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION