라틴어 문장 검색

Quae nomina significant bonum, et malum, et indifferens, ut et naturae gratia bonitatem habuisse, et malorum tentamenta ei nequaquam defuisse, et indifferentibus, hoc est, velut supellectili virtutum abundasse videatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:2)
ut ea dote muniti tueantur bonitatem naturae, et malum illud includant, ne possit nocere, et quasi clausum strangulent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:8)
Nam quamdiu in voluntate est malum, non in --- ͅ, hoc est, in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris velut aurigae modo cohibet vel refrenat malitiam tentantem prorumpere:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:8)
tunc justa succedit providentia, ne illud indifferens quod vulgo secundum bonum dicunt, velut loco cedat, cum jam ferventi malo non possit resistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:10)
tum maxime oculi, velut speculatores et custodes naturae appositi providentia, prope totum orbis nostri statum desuper contuerentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:6)
ut ipsi anfractus cavernarum mira providentia sinuati, plurimum utilitatis afferant, ne repente feriat secreta capitis sonus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:4)
Nunc autem dum paulatim descendit esca, famem et cruditatem naturalis temperat providentia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:13)
nec in eo aut operatoris providentia deseritur, aut substantiae humanae fragilitas redarguitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:4)
Mundum propter bonitatem suam condidit, diluvium fecit nostrorum merito delictorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:6)
Ecce omnia secundum liberalitatis divinae providentiae gratiam dives natura generavit, omnia in usum hominum germinavit terra fecundior, segetes spectantur, tritico et hordeo campi replentur, comae arborum venturi fructus floribus vestiuntur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:4)
aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:10)
Communis enim quaedam est bonitas sapientiae et liberalis et larga utilitatis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:6)
Sensus autem hoc altior habet, quod jam providentia futura sit Domini, ne tantum sit diluvium corporalium passionum, ut anima omnis intereat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:1)
Quam ideo in nubibus dicit poni, quia tunc maxime opus est divinae auxilio providentiae, quando agmina nubium in procellas tempestatesque coguntur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:4)
Fructus autem spiritus, charitas, gaudium, pax, patientia, bonitas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION