라틴어 문장 검색

" Non ergo debemus nimis dolere de filiis vel aliisrebus amissis, ex quo id quod accidit mutari non potest;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:27)
Quibus convocatis ille per ordinem narrans omnia, quæcunqueilli acciderant, et ab ipsis consilium postulans, magnam voluntatem devindicta in continenti facienda demonstravit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 12:3)
Plerumque enim accidit, ut, vulneribus in rixa utrinque factis, medici de arte sua utrique parti consulantac utrisque sollicite medelam adhibeant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 13:3)
Vicini vero et inimici quondam, qui modo in gratiam redierant, adulatoresquoque sive assentatores, omnes quasi lacrimantes et dolorem in facie deeo quod acciderat ostendentes, de vindicta in continenti facienda et guerraviriliter peragenda consuluerunt, multum commendantes dominum Melibeumejusque potentiam atque divitias, numerando etiam multitudinem agnatorumejus et cognatorum, affinium quoque et amicorum, adversarorium insuperejus potentiam vilipendendo corumque divitias verbis annihilando.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 15:1)
nam "providendum est lectori, ne instudiis inutilibus operam suam expendat, et ne in bono et utili propositoremaneat tepidus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:19)
Primo itaque provideas, ne iratus vel ab irato consilium petas;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 83:1)
Providere etiam debes, ne cupiditas vel voluptas, consilium tuum impediendo, te vel consiliarios tuos in tantum hebetet, ut nimia voluptas sensum devincat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 87:1)
Habita deliberatione ac diligenti provisione super removendis hijs, quæ sunt consilio contraria, videlicet ira, cupiditate seu voluptateac festinantia, provideas etiam, ut secretum tuum tibi habeas nec ab alioinde consilium petas, si per consilium, alienum non potes tuam conditionemfacere meliorem;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 98:1)
Si autem per alienum consilium tuam conditionem credis facere meliorem, tunc delibera et intra te diligenter provide, cum quo vel quibus consiliumfacere debeas tuaque secreta aperire;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 98:16)
Item provideas, ne voluntatem tuam super consilio petito consiliariisostendas;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 101:1)
In petendo itaque a te consilio primo provideas, ut quæ sunt contrariaconsilio a te et a consiliariis tuis removeas;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 102:1)
Nam, si in bonis initiis periculum propter duplicia malavertitur, multo fortius in rebus male coeptis vel mle provisis periculumversatur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 141:6)
Similiter etiam inspicere ac providere debes, utrum voluntastua vel consilium consentiat possibilitati tuæ, an non.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 143:3)
Et in prædictisomnibus ita examinando provideas, ut appetitus tuus consentiat rationi, utilitati ac possibilitati.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 143:4)
Super tertio verbo, quod subicit Tullius, dicens quid consequens, sollicite provideas examinando, utrum ex consilio consequaris bonum anmalum, utrum odium an amorem, [utrum] timorem an gratiam, utrum jus aninjuriam, utrum pacem an guerram, utrum dampnum an utilitatem, et aliamulta, quæ circa consequentiam notari possunt, quæ hic commodeenumerari non valent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 144:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION