라틴어 문장 검색

Tandem iidem milites Christiani videntes quia nihil insidiis aut assultu proficerent, Jerusalem et ipsi reversi, per spatium duorum mensium se ab omni impetu et infestatione continuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:5)
- Baldewinus liberare volens Boemundum, nihil proficit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 57:2)
Sed si placet, dum aurora diei orta fuerit, differamus, qua nobis providere usquequaque possimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:5)
Turci autem videntes, se nihil hac die in caede Christianorum proficere, sed plurimos suorum cecidisse, tristes ac dolentes in castra sua, vespere terras operiente, regressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:9)
Nihil autem in hac praesidii oppugnatione proficientes, castra hinc amoventes, ad civitatem Reclei applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:5)
sed opportune et importune alter alterius onera semper portantes, unum sustineamus, in uno proficiamus, adversa [0648C] et prospera tolerando.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:8)
Dehinc universi qui aderant, et hanc obsideri poscebant, eo quod esset una ex his civitatibus gentilium quae assidue rebellabant, a rege commendati et admoniti sunt ut quisque in sua rediret, et se ad hanc expeditionem rebus necessariis et armis providerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:2)
Illic in loco eodem consilio cum suis habito, considerabat quia in hoc tempore nihil contra Ascalonem [0662C] assultus ei proficerent, vel in satis, vel in vineis sive in arboribus depopulandis, eo quod radicitus regione ante hos dies saepius vastata igne et praeda, nihil intactum extra urbem reliquisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 32:1)
ac trium hebdomadarum spatio illic consummato, in universis assultibus suis nequaquam proficere potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:2)
Igitur Tankradus videns quia nihil hoc tempore proficeret, amotis castris Laodiceam et Antiochiam reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:5)
Sed nihil in facto suo proficientes illic, in ira magna venientes, Joppen obsederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:2)
Quod praepositus civitatis Accaron intelligens, regi noctu festinata legatione fecit innotescere quominus provisis hostilis turba nocere posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 96:3)
Sed post nimium laborem Turci videntes quomodo nihil proficiebant in demolitione et cavatione montium, abhinc Antiochiam profecti sunt cum centum millibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:2)
Tam lacrymabili strage fortissimis viris peremptis, crudelis rumor ad regem Baldewinum ab Jerusalem profectum, et Ptolemaide commorantem, transvolat de nece et infortunio nominatorum principum, quorum auxilio et consilio Ecclesia Jerusalem confortata, multum de die in diem proficiebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:1)
Cum sine doctrina nil proficiat medicina, Nec sine doctrina fugiat lepus ora canina, Nec sine doctrina pupem ferat unda marina, Nec sine doctrina panem det trita farina.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION