라틴어 문장 검색

In hac ergo et ipsi primo conuenire, psallere, orare, missas facere, praedicare, et baptizare coeperunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:6)
Cumque post tot annos eleuanda essent ossa de sepulchro, et extento desuper papilione, omnis congregatio, hinc fratrum, inde sororum, psallens circumstaret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:11)
magisque in officina sua die noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia, audiendumque cum fratribus uerbum uitae concurrere consuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV.8)
adeo, postquam Papirium abisse magistratu nuntiatum est, arrecti ad bellandum animi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 522:3)
Pro di immortales, suo mihi hic sermone arrexit aures.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 28)
Psalle spiritu, psalle et mente:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:4)
"Psallam spiritu, psallam et mente,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:12)
psallat altitudo caeli, psallite omnes angeli, quidquid est virtutis usquam psallat in laudem Dei, nulla linguarum silescat, vox et omnis consonet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae8)
arrectisque fremit cervicibus alte 'alte arrectis cervicibus fremit', non 'alte fremit', aut 'alte luxurians'. quidam sane 'cervicibus' plurali numero secundum veteres dictum volunt, et Hortensium primum singulari numero 'cervicem', unde Ciceronem cerviculam illum iactaturum tradunt dixisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4961)

SEARCH

MENU NAVIGATION