라틴어 문장 검색

Quin age, inquit, Eustathi, verecundiam Avieni probi adolescentis iuva, et ipse publicato nobis quod inmurmurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 1:2)
Tunc enim videntur consequi fructum laboris, cum adipiscuntur occasionem publicandi quae didicerant sine ostentationis nota, qua caret qui non ingerit sed invitatur ut proferat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:2)
furto laetatus inani latebra non valde profutura, quippe quae fuerat publicanda post mortem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5681)
saxum ingens volvunt alii Sisyphum dicit, qui deorum consilia hominibus publicavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6161)
s. adiciam' ipso titulo legis Papiriae usus est, quam sciebat de ritu sacrorum publicatam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8368)
fortunatam pasiphaen nota fabula Cretensium reginam, Minois uxorem, quae tauri amore flagravit et enixa Minotaurum crimen dementiae suae publicavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 461)
Bona praeterea publicari iubet, vitam solam relinquit nefariis hominibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 8:6)
Secutus est, qui in causa impia, victoria etiam foediore non singulorum civium bona publicaret, sed universas provincias regionesque uno calamitatis iure comprehenderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 36:6)
"si bona existimatio divitiis praestat et pecunia tanto opere expetitur, quanto gloria magis est expetenda!"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 172:3)
Conciliantur autem animi dignitate hominis, rebus gestis, existimatione vitae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:2)
Et ne hoc in causis, in iudiciis, in amicorum periculis, in concursu hominum, in civitate, in foro accidere miremur, cum agitur non solum ingeni nostri existimatio, nam id esset levius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 192:1)
nihil mihi ad existimationem turpius, nihil ad dolorem acerbius accidere posse, quam si is, qui saepe alienissimis a me, sed meis tamen civibus saluti existimarer fuisse, sodali meo auxilium ferre non potuissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 200:3)
Qui cum Latinos bello devicisset, adscivit eos in civitatem, atque idem Aventinum et Caelium montem adiunxit urbi, quosque agros ceperat, divisit et silvas maritimas omnis publicavit, quas ceperat, et ad ostium Tiberis urbem condidit colonisque firmavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 51:2)
5.12.5 Quaero, si duo sint, quorum alter optimus vir, aequissimus, summa iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et si in eo sit errore civitas, ut bonum illum virum sceleratum, facinorosum, nefarium putet, contra autem, qui sit improbissimus, existimet esse summa probitate ac fide, proque hac opinione omnium civium bonus ille vir vexetur, rapiatur, manus ei denique adferantur, effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, exterminetur egeat, postremo iure etiam optimo omnibus miserrimus esse videatur, contra autem ille improbus laudetur, colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes undique copiae conferantur, vir denique optimus omnium existimatione et dignissimus omni fortuna optima iudicetur, quis tandem erit tam demens, qui dubitet, utrum se esse malit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 36:3)
Koronne,Bielowsk Quicumque epulis et conviviis et sumptibus existimationem hominum sibi conciliant, palam ostendunt sibi verum decus, quod ex virtute ac dignitate nascitur, deficere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Librorum de Re Publica incertorum Fragmenta 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION