라틴어 문장 검색

Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus coeundi atque comedendi, quae sunt homini cum sue atque asino communes, gaudeat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 7:1)
Quod pudor sanguinem ad extera diffundit, timor vero contrahit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VI 1:1)
Non confidentia aliqua aut etiam contumacia, sed suspicione et diffidentia de regis Galli sincera intentione, cum videant bellum non refrigescere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:12)
Neque tamen proculdubio haec contumacia ex indigentia mera illius populi manavit, sed etiam ex inveterato studio partium quod illis regionibus penitus insederat, ubi memoria Richardi Tertii adhuc in tanto vigore erat ut tanquam faeces quaedam acres in animis hominum, veluti in fundo vasis, subsiderent, quae, si vas paululum agitaretur, in sursum ascendebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:4)
ut quae faciunt impressionem in affectu forti, incutientia scilicet metum, admirationem, pudorem, delectationem, juvent memoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:21)
ut spiritus nec per festinationem erumpat, nec per contumaciam partium coerceatur, quin potius ad cerae modum illas plicare et effingere possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:6)
Non est vitium quod tanto hominem pudore obruit, quam si falsus vir perfidus inveniatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:5)
UIR, ratus uxorem quondam temerasse pudorem, Alloquitur plane uocis simulamine uanae:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:1)
Taliter obiectis sermonibus his sibi rectis, Deserit hunc morem post sumptum iure pudorem, Tota mente studens obiecta per hec fore prudens.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:8)
Quod constat multis contingere quandoque stultis, Quos monitis blandis a factis ante nefandis Prorsus et obscenis cohibet uix suasio lenis, Donec eos uerbis uis durior artet acerbis, Finis ut erroris sit eis uel causa pudoris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:9)
Pudore an stupore siluisti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:7)
Mallem pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:8)
Infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:6)
Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum cum coniugis pudore tum masculae quoque prolis oportunitate praedicauit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:13)
Uiuit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION