라틴어 문장 검색

) laqueus peccatoris, quemcumque viderit dubio sensu praetereuntem in angulo transitus domus suae sermonibus adoritur gratiosis, faciens juvenum volare corda, domi inquieta, in plateis vaga, osculis prodiga, pudore vilis, amictu dives, genas picta.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:3)
Ne fallat imprudentem, et circumveniat te mulier effrenata et luxuriosa quae non novit pudorem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:4)
illa vini ebrietas fomes libidinis, quo per carnes vaporantur interna viscera, animus ignescit, anima exuritur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:2)
Saevus criminum stimulus libido est, quae numquam manere quietum patitur affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:3)
Nam quid de avaritia dicam, insatiabili pecuniae cupiditate, et quadam aeris libidine, quae quo plura abstulerit, eo magis inopem esse se credit?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:1)
Neque enim hi nos corporei coitus, conceptus partusque sanctificant, quibus vulva feminea deflorato pudore virginitatis aperitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:3)
eo quod sermo remissionis peccatorum animam servitute exuat, et disciplinae plenitudo perfectae mentem non sinat edaci libidinum vapore consumi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:33)
quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:8)
Quanta pudoris gratia, ut justitiam teneat verecundia, quam culpae reatus abstulerit!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:17)
Mitigat judicem pudor reorum, excitat autem pertinacia denegantium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:9)
Sed ubi ante partus deformes nutriebat libido, ibi nunc decorae castitatis adolescit haereditas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:28)
nec subita effusio, nec repentina evacuatio est, nec inexplebilis appetentia est, nec insatiabilis epulandi libido.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:6)
Intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:3)
Nihil est enim quod tam miserae servituti subjiciat hominem, quam libido, atque ejusmodi cupiditates quae jugo quodam criminum gravi deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat attollere, utpote quae libertatem innocentiae amiserit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:5)
Evolare foras non sinas cupiditates tuas, exire in vulgus libidinem;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION