라틴어 문장 검색

"di, sontes animas angustaque Tartara poenis qui regitis, tuque umbrifero Styx livida fundo, quam video, multumque mihi consueta vocari adnue."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권12)
it tamen et medica firmat vestigia virga, tum steriles luci possessaque manibus arva et ferrugineum nemus adstupet, ipsaque Tellus miratur patuisse retro, nec livida tabes invidiae functis quamquam et iam lumine cassis defuit, unus ibi ante alios, cui laeva voluntas semper et ad superos - hinc et gravis exitus aevi - insultare malis rebusque aegrescere laetis,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권7)
Interea campis, nemoris sacer horror Achaei, terrigena exoritur serpens, tractuque soluto immanem sese vehit ac post terga relinquit, livida fax oculis, tumidi stat in ore veneni spuma virens, ter lingua vibrat, terna agmina adunci dentis, et auratac crudelis gloria fronti prominet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권189)
valiant Inachidae memores, sustentant livida nati bracchia et inventae concedunt plangere matri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권39)
Renuntiant2 se immundos spiritus esse, quod vel ex pabulis eorum, sanguine et fumo et putidis rogis pecorum, et impuratissimis linguis ipsorum vatum intellegi debuit:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 14:2)
Interea ascenderunt quidam spirituum obscurorum de abysso illa flammiuoma, et adcurrentes circumdederunt me, atque oculis flammantibus, et de ore ac naribus ignem putidum efflantes angebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:6)
Porro puteus ille flammiuomus ac putidus, quem uidisti, ipsum est os gehennae, in quo quicumque semel inciderit, numquam inde liberabitur in aeuum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:20)
terrai odium ambulat, iam nil sapit nec sentit, tantist quantist fungus putidus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 738)
Tun, homo putide, amator istac fieri aetate audes?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2110)
190M quae quasi carnificis angiporta purigans non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae, febriculosae, miserae amicae, osseae, diobolares, schoeniculae, miraculae, cum extritis talis, cum todillis crusculis * * * Sel.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1177)
G. Tramas putidas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 275)
Tum vinum prius quam coctumst pendet putidum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4181)
maiores enim pecoribus immolatis, quae pascebantur in is locis, quibus aut oppida aut castra stativa constituebantur, inspiciebant iocinera, et si erant livida et vitiosa primo, alia immolabant dubitantes, utrum morbo an pabuli vitio laesa essent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장33)
progredientibus inter septentrionem et occidentem invenitur lividum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장4)
"moecha putida, redde codicillos, redde, putida moecha, codicillos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 427)

SEARCH

MENU NAVIGATION