라틴어 문장 검색

Vulpes ingratum iubet inmemoremque probatum Fortiter astrictum uinclis, quibus est modo dictum, Huc fore censendum per eundem mox reuehendum, Vnde fuit uectus, limi prius aggere tectus, Sicque relinquendum penitusque nec inde mouendum, Iudicio ueri dignum satis ista mereri.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:11)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium.
(불가타 성경, 요엘서, 2장5)
Iungite quadrigae equos, habitatores Lachis; principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel.
(불가타 성경, 미카서, 1장13)
"Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas
(불가타 성경, 미카서, 5장9)
In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
(불가타 성경, 나훔서, 2장5)
Vox flagellorum et vox strepitus rotarum, equi frementes et quadrigae ferventes, equites irruentes
(불가타 성경, 나훔서, 3장2)
et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regnorum gentium et subvertam quadrigam et ascensores eius; et descendent equi et ascensores eorum, unusquisque percussus gladio fratris sui.
(불가타 성경, 하까이서, 2장22)
Et rursus levavi oculos meos et vidi: et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium; et montes, montes aerei.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장1)
Ad haec, quem caduca ista felicitas uehit uel scit eam uel nescit esse mutabilem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:9)
Cur enim flammas quidem sursum leuitas uehit, terras uero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conueniunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:13)
Pabulum saeuis dominum quadrigis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 21:1)
Ita vento certo celerique navigio vectus post diem quartum cum longis paucis navibus in conspectum Africae venit.
(카이사르, 아프리카 전기 2:6)
Caesar circum oppidum vectus natura loci perspecta rediit in castra.
(카이사르, 아프리카 전기 3:6)
Quibus rebus Varus ex perfugis cognitis occasionem nactus vigilia secunda Hadrumeto ex cothone egressus primo mane Leptim cum universa classe vectus naves onerarias quae longius a portu in salo stabant vacuas a defensoribus incendit et penteres duas nullo repugnante cepit.
(카이사르, 아프리카 전기 62:5)
Nondum ordinibus instructis falcatae regiae quadrigae permixtos milites perturbant;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 75:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION