라틴어 문장 검색

Quod ubi Caesari nuntiatum est, universam classem iubet expediri atque instrui.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:3)
Proficiscuntur in ea classe Rhodiae naves atque in his Euphranor, sine quo nulla umquam dimicatio maritima, nulla etiam parum feliciter confecta erat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:5)
Ita, qui unus ex omnibus eo proelio bene rem gessit, solus cum sua quadriremi victrice perit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:9)
Celeriore fluminis Nili navigatione rex est usus, in quo magnam et paratam classem habebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:4)
Octavium audiret cum barbaris foedera percussisse compluribusque locis nostrorum militum oppugnare praesidia partim classe per se partim pedestribus copiis per barbaros, etsi gravi valetudine adfectus vix corporis viribus animum sequebatur, tamen virtute vicit incommodum naturae difficultatesque et hiemis et subitae praeparationis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:2)
Calenum misit, uti sibi classem mitteret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:4)
His adiunctis navibus longis et numero classis aucto militibus veteranis impositis, quorum magnam copiam habebat ex omnibus legionibus, qui numero aegrorum relicti erant Brundisi, cum exercitus in Graeciam transportaretur, profectus est in Illyricum maritimasque non nullas civitates, quae defecerant Octavioque se tradiderant, partim recipiebat, partim remanentis in suo consilio praetervehebatur nec sibi ullius rei moram necessitatemque iniungebat quin quam celerrime posset ipsum Octavium persequeretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:6)
Itaque primus sua quinqueremi in quadriremem ipsius Octavi impetum fecit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:2)
Deprimitur ipsius Octavi quadriremis, multae praeterea capiuntur aut rostris pefforatae merguntur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:8)
At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibus incolumibus in eum se portum victor recepit, quo ex portu classis Octavi ad dimicandum processerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:1)
Ipse classem quam parabat ut inspiceret, Hispalim accedit ibique moratur, propterea quod edictum tota provincia proposuerat, quibus pecunias imperasset neque contulissent, se adirent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:12)
ipse eadem classe qua venerat proficiscitur in Ciliciam.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:2)
muros portas classem reficiebant.
(카이사르, 내란기, 1권 34:8)
Eius imperio classem quoquo versus dimittunt;
(카이사르, 내란기, 1권 36:3)
Multa huc minora navigia addunt, ut ipsa multitudine nostra classis terreatur.
(카이사르, 내란기, 1권 56:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION