라틴어 문장 검색

ea enim vita expetitur, quae sit animi corporisque expleta virtutibus, in eoque summum bonum poni necesse est, quandoquidem id tale esse debet, ut rerum expetendarum sit extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 50:3)
qualis est igitur omnis haec, quam dico, conspiratio consensusque virtutum, tale est illud ipsum honestum, quandoquidem honestum aut ipsa virtus est aut res gesta virtute;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 89:3)
sin aliquando necessitas nos ad ea detruserit, quae nostri ingenii non erunt, omnis adhibenda erit cura, meditatio, diligentia, ut ea si non decore, at quam minime indecore facere possimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:6)
nunc dicamus de gloria, quamquam ea quoque de re duo sunt nostri libri, sed attingamus, quandoquidem ea in rebus maioribus administrandis adiuvat plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:2)
quos quidem locos - vobis hoc, Cotta et Sulpici, dico - multa commentatione atque meditatione paratos atque expeditos habere debetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 118:3)
Vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 54:3)
quandoquidem is se circum vestit dictis, saepit se dolo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 158:2)
sine qua meditatione tranquillo animo esse nemo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 94:4)
Multi etiam naturae vitium meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem scribit Phalereus, cum rho dicere nequiret, exercitatione fecisse, ut planissume diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 142:4)
multi etiam naturae vitium meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem scribit Phalereus, cum rho dicere nequiret, exercitatione fecisse, ut planissime diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 142:4)
sed tamen totam rem efficiamus, quandoquidem coepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 1:2)
tantum exercitatio meditatio consuetudo valet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:10)
vir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione et ratione conroboret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:12)
id enim sit propositum, quandoquidem eam tu videri tibi in sapientem cadere dixisti, quod ego nullo modo existimo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:5)
nam neque vetustate minui mala nec fieri praemeditata leviora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION