라틴어 문장 검색

potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est, cum tanta fiducia quantam innocentia dabat disseruerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 197:1)
id cum P. Licinius pontifex non esse recte factum collegio primum, deinde ex auctoritate collegii patribus renuntiasset, de integro faciendum arbitratu pontificum censuerunt ludosque magnos, qui una voti essent, tanta pecunia quanta adsoleret faciendos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 508:1)
cuius ubi ad tantam altitudinem quantae esse solum infimum cuniculi poterat pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 80:1)
postero die captives praedamque recensuit, quae tanta fuit quantam avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coacervare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 338:3)
cum quaestores in bona eius publice possidenda missi essent, non modo in his ullum vestigium pecuniae regiae apparuit, sed nequaquam tantum redactum quantae summae erat damnatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha25)
quoniam occasio ad eam rem fuit mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres, sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 430)
nunc ad senem cursum capessam hunc Hegionem, cui boni tantum affero quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 14)
Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit, obviam ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus, eos captabant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 260)
in qua parte autem est curvatura, in quibus procurrunt cacumina angulorum, eo foramina convertantur, et contractura latitudinis redeat introrsus sexta parte, foramen autem oblongius sit tanto, quantam epizygis habet crassitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장22)
Unum illud addam, omnia mihi tanto laudabiliora visa quanto iucundiora, tanto iucundiora quanto laudabiliora erant.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 31 2:3)
Eumenes igitur ut Romam venit, exceptus cum tanto honore quantum non meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia quae in eum congesta erant, existimabant deberi, a praetore in senatum est introductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 113:1)
tantum poterat tantique erat, quanti multitudo, senatus
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 71:9)
Tanti quanti poscit, vin tanti illam emi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 459)
de Cicerone meo et, si tantum est in eo quantum scribis, tantum scilicet quantum debeo gaudeo et, si quod amas eum eo maiora facis, id ipsum incredibiliter gaudeo a te eum diligi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 9:1)
itaque tantus pavor, tanta trepidatio fuit quanta si urbem, non castra hostes obsiderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 282:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION