라틴어 문장 검색

mox etiam fractis aetate ac Punica passis proelia vel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos tandem pro multis vix iugera bina dabantur vulneribus;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV55)
Certe rex ipse Teutobodus, quaternos senosque equos transilire solitus, vix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque in saltu conprehensus insigne spectaculum triumphi fuit, Quippe vir proceritatis eximiae super tropaea sua eminebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 10:1)
ceterum sic urbe in una quasi in binis castris dissidebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 5:2)
Caesaris naves a binis remigum in senos nec amplius ordines creverant;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 6:2)
nam neque conlidi sine inani posse videtur quicquam nec frangi nec findi in bina secando nec capere umorem neque item manabile frigus nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:24)
quare etiam atque etiam minime mirarier est par illis quae reddunt speculorum ex aequore visum, aëribus binis quoniam res confit utraque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:8)
Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo esse queunt duplici natura et corpore bino ex alienigenis membris compacta, potestas hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:1)
et biiugo prius est quam bis coniungere binos et quam falciferos armatum escendere currus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:9)
º octo annos nonaginta quasi superfundendos Graecorum exemplo, conputabant dies, alternisque annis binos et vicenos, alternis ternos vicenosque intercalantes expensabant intercala­tionibus quattuor.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 12:2)
Caesar tamen, ut supra diximus, stata sacra custodiens, nec in illis mensibus quibus binos adiecit dies ordinem voluit mutare Nonarum, quia peractis totius mensis feriis dies suos rei divinae cautus inseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 8:1)
pars maxima glandes Liventis plumbi spargit, pars spicula gestat Bina manu:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 13:4)
nos enim συζυγίαν nervorum vocamus, cum bini nervi pariter emergunt et in locum certum desinunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 19:3)
Constituit, Philomuse, pater tibi milia bina Menstrua perque omnis praestitit illa dies, Luxuriam premeret cum crastina semper egestas Et vitiis essent danda diurna tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, X1)
Luna quater binos non tota peregerat orbes, Debita poscebat iam sibi vota deus:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXI2)
Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit, Arserunt uno funera bina rogo.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXI4)

SEARCH

MENU NAVIGATION