라틴어 문장 검색

nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus omnia iam ferme mortalibus esse parata et, pro quam possent, vitam consistere tutam, divitiis homines et honore et laude potentis affluere atque bona gnatorum excellere fama, nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi, atque animi ingratis vitam vexare sine ulla pausa atque infestis cogi saevire querellis, intellegit ibi vitium vas efficere ipsum omniaque illius vitio corrumpier intus, quae conlata foris et commoda cumque venirent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:3)
intolerabilibusque malis erat anxius angor adsidue comes et gemitu commixta querella, singultusque frequens noctem per saepe diemque corripere adsidue nervos et membra coactans dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:9)
qui fuerant autem praesto, contagibus ibant atque labore, pudor quem tum cogebat obire blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:3)
De Cicerone, Evangele, qui conviciis inpenetrabilis est, post videbimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 5:2)
nec more Sabino Excepit tristis convicia festa maritus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:25)
Plurimaque in saevos populi convicia divos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:64)
Non tamen ad Magni pervenit gratius umbras Omne quod in superos audet convicia vulgus, Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis Verba, sed a pleno venientia pectore veri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:44)
Nimirum timuit nostras Fortuna querellas, Quae par tam magnae non erat invidiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XII4)
Sic interpositus villo contaminat uncto Urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus, Sic Arretinae violant crystallina testae, Sic niger in ripis errat cum forte Caystri, Inter Ledaeos ridetur corvus olores, Sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus, Inproba Cecropias offendit pica querellas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII2)
Tantae, Regule, post metum querellae Quis curam neget esse te deorum, Propter quem fuit innocens ruina?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXII3)
Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVI10)
Iam precor oblitus notae Vulcane, querellae Parce:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VII2)
Festa coronatus ludet convicia miles, Inter laurigeros cum comes ibit equos.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VIII7)
Scis igitur, quantas hominum mors falsa querellas Moverit, et frueris posteritate tua.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLVII5)
Videris inmensis cum conclamata querellis Saxa senis, dices 'Durior ipse fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLV3)

SEARCH

MENU NAVIGATION