라틴어 문장 검색

Indignatus enim rusticus, quod nos centonem exhibendum postularemus, misit in faciem Ascylti tunicam et liberates querella iussit pallium deponere, quod solum litem faciebat . . . . Et recuperate, ut putabamus, thesauro in deversorium praccipites abimus praeclusisque foribus ridere acumen non minus cocionum quam calumniantium coepimus, quod nobis ingenti calliditate pecuniam reddidissent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 15:9)
Supprimere ego querellam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo - nam in balneo carmen recitabat - per tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum pervolo Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus et perfusum os lacrimis vultu meo contero.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:7)
82 P.L.M. Non satis est quod nos mergit furiosa iuventus transversosque rapit fama sepulta probris?
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 9:1)
95 P.L.M. Omnia quae miseras possunt finire querellas, in promptu voluit candidus esse deus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 22:1)
Habent hunc finem assiduae querellae, quod queri pudet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 15 2:2)
Eram cum prosocero meo, eram cum amita uxoris, eram cum amicis diu desideratis, circumibam agellos, audiebam multum rusticarum querellarum, rationes legebam invitus et cursim - aliis enim chartis, aliis sum litteris initiatus -, coeperam etiam itineri me praeparare.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 8:1)
Si tamen in media deprensa tenebere culpa, Et fuerint oculis probra videnda meis, Quae bene visa mihi fuerint, bene visa negato - Concedent verbis lumina nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1428)
probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 10:5)
discite ab alterius vestras timuisse querellis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 92:1)
non tangit solos ista querella viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 138:1)
iam iam venturam, quaecumque erat Aura, putabas scilicet, atque oculis probra videnda tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 149:1)
adde quod assidue domini meditata querellas ad laetum carmen vix mea versa lyra est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 423)
) sodali mittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis, at si cauta parum scripsisset dextra quis esses, forsitan officio parta querella foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 62)
nomine non utar, ne commendere querella, quaeraturque tibi carmine fama meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 33)
nam nisi iusta tua est, iusta querella mea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 313)

SEARCH

MENU NAVIGATION