라틴어 문장 검색

Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquando perculit pudendisque foederibus adfecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 2:1)
Adversis et dis et hominibus cupiditas consulis Crassi, dum Parthico inhiat auro, undecim strage legionum et ipsius capite multata est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 2:2)
si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 5:3)
Nam et Graeci, cum animadverterent temere se trecentis quinquaginta quattuor diebus ordinasse annum (quoniam appareret de solis cursu, qui trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo undecim dies et quadrantem), intercalares stata ratione commenti sunt, ita ut octavo quoque anno nonaginta dies, ex quibus tres menses tricenum dierum conposuerunt, intercalarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 9:1)
Id Graeci fecerunt, quoniam erat operosum atque difficile omnibus annis undecim dies et quadrantem intercalare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 10:1)
Itaque maluerunt hunc numerum octies multiplicare, et nonaginta dies, qui nascuntur si quadrans cum diebus undecim octies conponatur, inserere in tres menses, ut diximus, distribuendos:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 10:2)
'Septem milia debeo Secundo, Phoebo quattuor, undecim Phileto, Et quadrans mihi nullus est in arca.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIV2)
O molles tibi quindecim, Calene, Quos cum Sulpicia tua iugales Indulsit deus et peregit annos!
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVIII1)
Quamdiu salutator Anteambulones et togatulos inter Centum merebor plumbeos die toto, Cum Scorpus una quindecim graves hora Ferventis auri victor auferat saccos?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIV2)
bibenti Succurrent mihi quindecim poetae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VI8)
Tantum dat tibi Roma basiorum Post annos modo quindecim reverso, Quantum Lesbia non dedit Catullo.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LIX1)
postea ab Augusto Aeneidem propositam scripsit annis undecim, sed nec emendavit nec edidit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr21)
sciendum sane primo duos librorum fuisse custodes, inde decem, inde quindecim usque ad tempora Sullana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 732)
qua locus erigonen inter chelasque s. Aegyptii duo- decim esse adserunt signa, Chaldaei vero undecim:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 331)
Quam cum Sicyonem attulisset, adhibuit sibi in consilium quindecim principes, cum quibus causas cognovit et eorum, qui aliena tenebant, et eorum, qui sua amiserant, perfecitque aestimandis possessionibus, ut persuaderet aliis, ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cederent, aliis, ut commodius putarent numerari sibi, quod tanti esset, quam suum recuperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 108:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION