라틴어 문장 검색

' Contra autem si ex sextario hemina fusa est, non ' dimidiatum ' sed ' dimidium,' sextarium fusum dicendum est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non 'dimidiatum ' recepisse dicemus, sed 'dimidium.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 3:2)
MEMORIAE traditum est quingentis fere annis post Romam conditam nullas rei uxoriae neque actiones neque cautiones in urbe Roma aut in Latio fuisse, quoniam profecto nihil desiderabantur, nullis etiamtunc matrimoniis divertentibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 2:1)
Quid salubrius visum est rogatione illa Stolonis iugerum de numero praefinito?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 24:1)
Ordinatio fuit talis, ut omnes domus agricolationis quibus fuerit annexa viginti iugera terrae aut amplius in perpetuum sustentarentur et conservarentur absque decasu, una cum portione terrae competente quae a domibus illis nullo modo separari posset, ut et per statutum aliod quoddam successoris sui tempore factum fusius declaratum fuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:13)
12. Rex, audita Perkini fuga, confestim equites quingentos expeditos misit qui eum comprehenderent antequam vel mare repeteret vel ad insulam illam exiguam (asylum scilicet) appelleret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:1)
Horti contentum (loquor autem de hortis regiis, sicut feci de aedificiis) haud minus triginta iugerum esse debet, atque illud in tres partes dividi convenit:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:2)
Mihi quidem placet quatuor iugera gramineto assignari fruticeto, bis quatuor ad ambulacra ad latera, et horto praecipuo duodecim.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:4)
In Susan quingentos viros interfecerunt, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum, quorum ista sunt nomina:
(불가타 성경, 에스테르기, 9장6)
Qui dixit reginae: " In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaei quingentos viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 9장12)
Et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장35)
et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, et fugerunt in civitatem David.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장32)
Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장31)
Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque milia viri et equites quingenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장10)
At Maccabaeus, ordinato exercitu circum se per cohortes, constituit eos super cohortes et adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장20)
Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudaeos, misit milites supra quingentos, ut eum comprehenderent;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION