라틴어 문장 검색

cum et privati aequum postularent, nec tamen solvendo aere alieno res publica esset, quod medium inter aequum et utile erat decreverunt, ut, quoniam magna pars eorum agros volgo venales esse diceret et sibimet emptis opus esse, agri publici qui intra quinquagesimum lapidem esset, copia iis fieret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 138:1)
hoc eodem loco iidem homines de eiusdem Philippi pace triennio ante decrevistis iisdem improbantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare volunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 332:2)
syracusanis oppressis ab externis tyrannis, quo indignius esset, cum tulissemus opem et fatigati prope per triennium terra marique urbe munitissima oppugnanda essemus, cum iam ipsi Syracusani servire tyrannis quam capi a nobis mallent, captam iisdem armis et liberatam urbem reddidimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 353:1)
triumviri deducendis iis, qui per triennium magistratum haberent, creati M. Servilius Geminus, Q. Minucius Thermus, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 377:2)
his deducendis triumviri creati, quibus in triennium imperium esset, in Bruttios Q. Naevius, M. Minucius Rufus, M. Furius Crassipes, in Thurinum agrum A. Manlius, Q. Aelius, L. Apustius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 600:1)
ad quingentesimum quinquagesimum octavum annum in promiscuo spectatum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 612:1)
obsides Romanis viginti dato et triennio mutato, ne minores octonum denum annorum neu maiores quinum quadragenum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 464:1)
Postumio Q. Mucio consulibus triennio ante, hic biennio prius L. Postumio M. Popilio consulibus praetor fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 23:2)
nam illic noster est fortasse circiter triennium, neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3185)
pro di immortales, obsecro vostram fidem, facite, huc ut redeat noster quam primum senex, triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia periere, et aedis et ager;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 187)
Triennio post Aegypto advenio domum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 28)
Quid illos exspectatis, qui abhinc iam abierunt triennium?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2142)
[ipse egomet quam ob rem auctionem praedicem] damna evenerunt maxuma misero mihi, ita me mancupia miserum adfecerunt male, potationes plurumae demortuae, quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae, quot potiones mulsi, quae autem prandia, quae inter continuom perdidi triennium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 336)
etiamque angulares columnae crassiores faciendae sunt ex sua diametro quinquagesima parte, quod eae ab aere circumciduntur et graciliores videntur esse aspicientibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장43)

SEARCH

MENU NAVIGATION