라틴어 문장 검색

Relicta enim Helena priore uxore, filiam Maximiani Theodoram duxit uxorem, ex qua postea sex liberos Constantini fratres habuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 1장 2:3)
Ingrediens autem Ravennam deposuit Augustulum de regno, cuius infantiae misertus concessit ei sanguinem, et quia pulcher erat, etiam donans ei reditum sex milia solidos, misit eum intra Campaniam cum parentibus suis libere vivere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 8장 2:1)
Tunc venerunt Wisigothae in adiutorium Theoderici, et facta est pugna super fluvium Adduam, et ceciderunt populi ab utraque parte et occisus est Pierius comes domesticorum III idus Augustas, et fugit Odoacar Ravennam, et mox subsecutus est eum patricius Theodericus veniens in Pinetam et fixit fossatum, obsidens Odoacrem clausum per triennium Ravenna, et factum est usque ad sex solidos modius tritici.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 5:3)
Rex Alboin postquam in Italia tres annos et sex menses regnavit, insidiae suae coniuge interemptus est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 113)
regnavit anno uno mensibus sex;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 115)
Grimoald Beneventanorum suorum ducem per fraudulenter missum eorum mandatum veniens, Gudiperto gladio interemit, expleto anno post mortem patris et sex mensibus.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 136)
Karolus autem qui cum sex annos in Francia, et postquam in Italia ingressus est 41 annos regnasset, defunctus est in pace senesque aetatis et plenus dierum, qui per eum nomen Francorum longe lateque percrebuit, sicut est nunc usque ad hodiernum diem.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 79)
cum qua et proelium conseruit et quinquies vel eo amplius fusam fugatamque profligavit magnaque Afrorum multitudine prostrata, aliquantis etiam sociorum suorum per temeritatem amissis in naves suas se recepit atque hoc *facto ingentem Afris timorem incussit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 332:2)
Fecit idem tuus ante pater sex mensibus actis.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:15)
Eodem anno Aelfred rex navali proelio in mare contra sex naves paganorum belligeravit, et unam ex eis cepit, ceteris per fugam elapsis.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 48 51:1)
'Si nec tibi hoc suppetat subire, saltem dimidiam partem servitii tui mihi accommoda, ita ut per sex menses mecum fueris et tantundem in Britannia.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:9)
At vero, cum illum meum servitium, sed nesciebam quare, desiderare cognoscerem, promisi, me iterum ad eum post sex menses, sospite vita, reversurum, cum tali responso, quod mihi et meis utile ac sibi placabile esset.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:11)
Hemeid scilicet, cum omnibus habitatoribus Demeticae regionis, sex filiorum Rotri vi compulsus, regali se subdiderat imperio;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 80 83:2)
Hoc itaque machinamento ita facto, sex candelae, unaquaeque post alteram, per viginti quatuor horas sine intermissione nihil citius, nihil tardius lucescebant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:7)
QUI de virgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam, negaverunt capi fas esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION