라틴어 문장 검색

Nihil horum sine causa nec quidquam omnino;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장 2:9)
his sententiis omnibus nihil post mortem pertinere ad quemquam potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:6)
O te hominem felicem, quod nihil habes, propter quod quisquam tibi tam longe mentiatur!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 3:6)
Deinde desinit quicquam posse ratio, si nihil potest sine adfectu, et incipit par illi similisque esse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 59:1)
Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam, Non sibi, si in molli viderit ipse toro.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 230)
Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo, neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet, fecisse dicas de mea sententia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9169)
ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 237)
an uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita, mihi nihil quicquam impertiret?
(아풀레이우스, 변명 100:9)
nihil iam denique a me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam quandam cautionem et diligentiam atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus cantilenam illam suam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 16:2)
Itaque, si praetorem te factura esset decem captivorum redemptio, decem autem soli captivi essemus, nemo quicquam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum.
(세네카, 행복론, Liber VI 59:1)
nihil contra grande, nihil incitatum, nihil ornatum vel ver- borum gravitate vel sententiarum, quo quicquam esset elatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 1:5)
sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum difficilis magis ad credendum constet, itemque nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam, quod non paulatim minuant mirarier omnes, principio caeli clarum purumque colorem quaeque in se cohibet, palantia sidera passim, lunamque et solis praeclara luce nitorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:15)
quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine causa dicere, - et illum motum naturalem omnium ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat, assecutus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 25:6)
Quis vero divitiorem quemquam putet quam eum, cui nihil desit, quod quidem natura desideret, aut potentiorem quam illum, qui omnia, quae expetat, consequatur, aut beatiorem, quam qui sit omni perturbatione animi liberatus, aut firmiore fortuna, quam qui ea possideat, quae secum, ut aiunt, vel e naufragio possit ecferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:3)
quod scribis ad me de drachmum ccci, nihil est quod in isto genere cuiquam possim commodare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 17 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION