라틴어 문장 검색

In hoc ipso quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:4)
Sed quo modo tu si conprendi nihil posset artificia concidere dicebas nec mihi dabas id quod probabile esset satis magnam vim habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:4)
si vobis aequa et honesta postulatio videtur, iudices, ego contra brevem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, aliquanto aequiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 3:1)
quo modo autem dicatur, id est in duobus, in agendo et in eloquendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:1)
Quo modo enim vester Axilla Ala factus est nisi fuga litterae vastioris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 2:8)
Quo modo hoc nihil negotii est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 16:2)
Quo modo igitur aut cur mortem malum tibi videri dicis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 25:8)
Natura vero se sic habet, ut, quo modo initium nobis rerum omnium ortus noster adferat, sic exitum mors, ut nihil pertinuit ad nos ante ortum, sic nihil post mortem pertinebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 90:2)
nam cum id, quod mihi horribile videtur, tu omnino malum negas esse, capior et scire cupio, quo modo id, quod ego miserrimum existimem, ne malum quidem sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 29:3)
fortitudini comitibusque eius, magnitudini animi, gravitati, patientiae, rerum humanarum despicientiae, quo modo respondebis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:10)
quo modo illi, qui bene instituti sunt, accipere plagam malunt quam turpiter vitare!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:3)
Quo modo autem in corpore est morbus, est aegrotatio, est vitium, sic in animo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 28:5)
quo modo autem, si naturalis esset ira, aut alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius quam esset ulta, ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret, quod fecisset per iram?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 79:4)
cui satis esset respondere se ante docuisse nihil bonum esse nisi quod honestum esset, hoc probato consequens esse beatam vitam virtute esse contentam, et quo modo hoc sit consequens illi, sic illud huic, ut, si beata vita virtute contenta sit, nisi honestum quod sit, nihil aliud sit bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 18:7)
non enim video, quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae voluptates - sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION