라틴어 문장 검색

sollicitus inter somnos quoque uelut admotam ceruicibus meis securem expauesco.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 10:7)
quid expauisti, puella?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 4:16)
Crudele regnum turbidum tenebrisque obscurum est, inter trementes et ad repentinum sonitum expavescentes ne eo quidem, qui omnia perturbat, inconcusso.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 40:1)
Novate, ut scriberem quemadmodum posset ira leniri, nec immerito mihi videris hunc praecipue affectum pertimuisse maxime ex omnibus taetrum ac rabidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 2:2)
Spumant apris ora, dentes acuuntur attritu, taurorum cornua iactantur in vacuum et harena pulsu pedum spargitur, leones fremunt, inflantur irritatis colla serpentibus, rabidarum canum tristis aspectus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 7:1)
Ideo cito cadunt et mutantur in contrarium et, cum acerrime saevierunt expaveruntque, pascuntur et ex fremitu discursuque vesano statim quies soporque sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 23:2)
illud pulchrum dignumque, pro parentibus, liberis, amicis, civibus prodire defensorem ipso officio ducente, volentem, iudicantem, providentem, non impulsum et rabidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:2)
Rabidos effligimus canes et trucem atque immansuetum bovem occidimus et morbidis pecoribus, ne gregem polluant, ferrum demittimus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 89:4)
Itaque etsi perversa induenda magistratui vestis et convocanda classico contio est, procedam in tribunal non furens nec infestus sed vultu legis et illa sollemnia verba leni magis gravique quam rabida voce concipiam et agi lege iubebo non iratus sed severus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:1)
concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:6)
Sed cum utilis sit servientibus adfectuum suorum et huius praecipue rabidi atque effreni continentia, utilior est regibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 101:1)
omnia, quae natura fera ac rabida sunt, consternantur ad vana.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:5)
Quid miser expavescis ad clamorem servi, ad tinnitum aeris aut ianuae impulsum ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 203:3)
Nolite, obsecro vos, expavescere ista, quae dii immortales velut stimulos admovent animis :
(세네카, De Providentia, book 1 42:1)
dominare ut libet, dum solita regni fata te nostri vocent Agedum efferatas rabida voces amove et disce regum imperia ab Alcide pati ego rapta quamvis sceptra victrici geram dextra regamque cuncta sine legum metu quas arma vincunt, pauca pro causa loquar nostra, cruento cecidit in bello pater?
(세네카, Hercules Furens 5:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION