라틴어 문장 검색

Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos et domitas gentes, turifer Inde, tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권480)
me miserum, Scythico quam procul illa solo est!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권59)
Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli Est Larisaeis raptus ab hoste rotis, Vel qui , quae fuerat tutatus moenia saepe , Corpore lustravit non diuturna suo , Utque novum passa genus Hippomeneide poenae Tractus in Actaea fertur adulter humo, Sic , ubi vita tuos invisa reliquerit artus, Ultores rapiant turpe cadaver equi . Viscera sic aliquis scopulus tua figat , ut olim Fixa sub Euboico Graia fuere sinu ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:1)
Inoo lacerata est altera raptu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:10)
Scythicas advertitur oras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 59:5)
Huius in exitium miscet Medea quod olim attulerat secum Scythicis aconiton ab oris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:2)
Quae quamquam Scythica non setius ire sagitta Aonio visa est iuveni, tamen ille decorem miratur magis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:9)
Inde manu magna Tyrrhena per aequora raptus herbiferos adiit colles atque atria Glaucus Sole satae Circes, variarum plena ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 3:2)
Ille suos dryadas Latiis in montibus ortas verterat in vultus, illum fontana petebant numina, naiades, quas Albula, quasque Numici, quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae, quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae finitimosque lacus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 42:6)
non et Scythicis Hypanis de montibus ortus, qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:6)
Scythicus cetera Pontus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 421)
ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1221)
Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, et videor Geticis scribere posse modis, crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis inque meis scriptis Pontica verba legas, qualemcumque igitur venia dignare libellum, sortis et excusa condicione meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1427)
ille nec exilium, Scythici nec litora ponti, ille nec iratos sentit habere deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 120)
urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, et, qua nulla mihi carior, uxor abest, vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 623)

SEARCH

MENU NAVIGATION