라틴어 문장 검색

Sic quemadmodum usu venit cum amore alicuius personae capimur, quotiescumque Franciscus solem, lunam, minima animalia intuebatur, ad cantum inducebatur, sua in laude omnes alias creaturas complectens.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:2)
Omnibus creaturis miscebatur, atque vel floribus praedicabat, “et ad laudem eos dominicam invitabat ac si ratione vigerent”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:3)
Eius agendi modus multo plus valuit quam intellectuale quiddam oeconomicumve, quandoquidem, quod ad eum attinebat, omnis creatura ipsi soror erat, ei affectus vinculo coniuncta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:4)
“Consideratione quoque primae originis omnium abundantiore pietate repletus, creaturas quantumlibet parvas fratris vel sororis appellabat nominibus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:7)
scilicet noluit ut realitas tantummodo ad usum et dominatum redigeretur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:12)
Hoc modo proponere oecologiam valebimus quae, suis in variis rationibus, locum amplectatur peculiarem quem homo hoc in mundo occupat eiusque necessitudines cum realitate quae circa eum est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 21:6)
uniuscuiusque creaturae bonum proprium;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 22:8)
Verum est homini esse agendum cum geosystema in discrimine versatur, sed hodie intervenientis hominis gradus in sic implicata realitate naturae talis est, ut continuata damna ab homine illata novum opus postulent, ita ut humana actio ubique sit, una cum omnibus incumbentibus periculis, quae id secum fert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:4)
Quoniam creaturae cognatione quadam inter se continentur, unaquaeque affectu admirationeque est ponderanda, et nos omnes, quippe qui creati simus, alii aliis indigemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 55:2)
43. Si consideramus hominem quoque huius mundi creaturam esse, quae ius habet vivendi felicitateque fruendi, et praeterea peculiari dignitate pollere, facere non possumus quin effectus ambitalis detrimenti, hodierni modi progressionis atque detractionis cultus in personarum vita respiciamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 57:1)
Eo quod physica contagio et conventio desunt, quibus interdum nostrarum urbium dissolutio favet, id conscientiam inurere ac realitatis partem per fragmentarias inquisitiones neglegere iuvat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 64:7)
Multi dicent eos conscios non esse se immoralia patrare, quia perpetua mentis aberratio animum adimit angusti finitique mundi realitatem considerandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 72:3)
Sufficit autem sincere realitatem conspicere ut cernamus magnum nostrae domus communis detrimentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 78:2)
Attamen scientia ac religio, quae varia ratione realitatem attingunt, crebrum et utrique frugiferum dialogum instituere possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 81:4)
63. Si oecologici discriminis eiusque multiplicium causarum implicationem perpendimus, agnoscere debemus una ratione interpretandi realitatemque transformandi eam solvi non posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION