라틴어 문장 검색

Hic postea ornatus verbenis et vestibus sacris circumducebatur per totam civitatem cum exsecrationibus, ut in ipsum reciderent mala totius civitatis, et sic proiciebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, I6)
Illic immanes mors obdita solvit hiatus, hic gaudet curva falce recisa Ceres.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:3)
Idem pro Cluentio ait se totam causam vetere instituto solum perorasse, et pro C. Cornelio quadriduo egisse, ne dubitare possimus, quae per plures dies - ut necesse erat - latius dixerit, postea recisa ac repurgata in unum librum grandem quidem unum tamen coartasse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 8:1)
ex quo coniectari potest, quia reis moris est summittere capillum, recisos meorum capillos depulsi quod imminebat periculi signum fuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 14:3)
Qui primus pueris genitalia membra recidit, Vulnera quae fecit, debuit ipse pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 32)
ignibus heu lentis uretur, ut umida faena, ut modo montanis silva recisa iugis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 120:4)
tollit humo munus caesa prius ille iuvenca, quae dederat nulli colla premenda iugo, idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est, quemque notes oculis, angulus omnis abest, tum, memor imperii sortem consistere in illo, consilium multae calliditatis init.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권236)
sed inmedicabile corpus ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 25:6)
qua tamen e silva teneas hastile recisum, iamdudum dubito.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 57:3)
Vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum de centum numero caput est inpune recisum, quin gemino cervix herede valentior esset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 6:3)
"O positi sub terra numina mundi, in quem reccidimus, quidquid mortale creamur, si licet et falsi positis ambagibus oris vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi, nec uti villosa colubris terna Medusaei vincirem guttura monstri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:4)
Reccidit in solidam longo post tempore terram pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:4)
Iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi, iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam et spectare feros in aqua et componere vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:9)
Pro dolor, multi conatus ad quaerendas aptas solutiones ambitalis discriminis ad nihilum saepe recidunt non solum ob potentium recusationem, sed etiam ceterorum ob neglegentiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 20:4)
Si hodiernus cursus producitur, hoc saeculum inauditas mutationes climatis experiri potest atque destructionem quae antea numquam fuit oecosystematum, gravibus additis consecutionibus in omnes recidentibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION