라틴어 문장 검색

Sicut in telis eadem ferri vis est, sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur an remissa manu effluant, gladius idem et stringit et transforat, quam presso articulo venerit, refert, ita idem est, quod datur, sed interest, quomodo detur.
(세네카, 행복론, Liber II 23:4)
" Voluptas fragilis est, brevis, fastidio obiecta, quo avidius hausta est citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse est aut paeniteat aut pudeat, in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat, res humilis, membrorum turpium aut vilium mini- sterio veniens, exitu foeda.
(세네카, 행복론, Liber VII 11:5)
Quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos suos reciderunt!
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:4)
facile est enim teneros adhuc animos componere, difficulter reciduntur vitia quae nobiscum creverunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 94:2)
adice articulorum crepitum, cum se ipsae manus frangunt, et pulsatum saepius pectus, anhelitus crebros tractosque altius gemitus, instabile corpus, incerta verba subitis exclamationibus, trementia labra interdumque com- pressa et dirum quiddam exsibilantia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 23:2)
colit hic reges regumque lares, non ut presso vomere semper numquam cesset curvus arator vel mille secent arva coloni:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:18)
Sidoniis minor) pressasque tandem solvat Ophiuchus manus virusque fundat;
(세네카, 메데아 11:11)
fertur in altum provecta ratis, quae resoluto robore labens pressa dehiscit sorbetque mare.
(세네카, 옥타비아 5:19)
intima creber viscera quassat gemitus stridens, et sacer ignis pascitur artus iamque amplexu frigida presso saxa fatigant;
(세네카, 오이디푸스 2:49)
loro tenetur Vmber ac presso vias
(세네카, Thyestes 510:1)
at primum pura somnum tibi discute lympha, et nitidas presso pollice finge comas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 108)
dum modo purpureo spument mihi dolia musto, et nova pressantis inquinet uva pedes, quod superest vitae per te et tua cornua vivam, virtutisque tuae, Bacche, poeta ferar.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1711)
Interea duplici texis dum litore classem inferno superoque mari, cadit omnis in aequor silva tibi nimiumque diu per utrumque recisus, Appennine, latus, navali qui arbore dives non minus in pelagus nemorum quam mittis aquarum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 184)
Nec Phryx pastor erit tibi legendus, decrescens cui Dindymon reciso fertur vertice texuisse classem, cum iussu Veneris patrocinantis terras Oebalias et hospitales raptor depopulatus est Amyclas, praedam trans pelagus petens sequacem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem23)
"sed propter aqua, et vestigia pressa quae rapit et fuso detergit gurgite caenum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem74)

SEARCH

MENU NAVIGATION