라틴어 문장 검색

ac quemadmodum, sacrosancte Ierusalem memores, exules in Babilone gemiscimus, ita tunc cives et respirantes in pace, confusionis miserias in gaudio recolemus.
(단테 알리기에리, Epistolae 57:5)
Nam si a lapsu primorum parentum, qui diverticulum fuit totius nostre deviationis, dispositiones hominum et tempora recolamus, non inveniemus nisi sub divo Augusto monarcha, existente Monarchia perfecta, mundum undique fuisse quietum. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:4)
5. Post quos Mediolanenses atque Pergameos eorumque finitimos eruncemus, in quorum etiam improperium quendam cecinisse recolimus
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 90:1)
1. Exaceratis quodam modo vulgaribus ytalis, inter ea que remanserunt in cribro comparationem facientes honorabilius atque honorificentius breviter seligamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 95:1)
9. Circa que sola, si bene recolimus, illustres viros invenimus vulgariter poetasse, scilicet Bertramum de Bornio arma, Arnaldum Danielem amorem, Gerardum de Bornello rectitudinem;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 21:1)
2. Revisentes igitur ea que dicta sunt, recolimus nos eos qui vulgariter versificantur plerunque vocasse poetas:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 45:1)
8. Qua[re], si bene recolimus summa summis esse digna iam fuisse probatum, et iste quem tragicum appellamus summus videtur esse stilorum, et illa que summe canenda distinximus isto solo sunt stilo canenda:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 51:1)
Et quia, si primordium bene discretionis nostre recolimus, sola suprema venamur, nullum in nostra venatione locum habet incongrua, quia nec inferiorem gradum bonitatis promeruit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 82:2)
At tempus instabat, quo, Washingtonium haec munia honorifica relinquere, civiumque suorum jura contra paucorum potentium apud Anglos tyrannidem vindicatum ire oportebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.6)
SAEPE et multum flagitas, virgo Christi Principia, ut memoriam sanctae feminae Marcellae litteris recolam et bonum, quo diu fruiti sumus, etiam ceteris noscendum imitandumque describant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:1)
Solebat descendenti a Palatio Caesari honorificum aliquod epigramma porrigere Graeculus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:1)
Contra, si hoc diceretur male sibi conscio et sua furta recolenti, exacerbasset auditum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 15:5)
Si quid lene mei dicunt et dulce libelli, Si quid honorificum pagina blanda sonat, Hoc tu pingue putas et costam rodere mavis, Ilia Laurentis cum tibi demus apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLV1)
haec tamen Martis et Otreres filia fuit, quam Achilles cum adversum se pugnantem peremisset post mortem eius adamavit eamque honorifice sepelivit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4914)
lustrabat studio recolens circumibat studiose retractans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6811)

SEARCH

MENU NAVIGATION