라틴어 문장 검색

post noctium crebras vigilias, post lacrimas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis visceribus eruebat, Plautus sumebatur in manibus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:3)
Sophocles, cum propter nimiam senectutem et rei familiaris neglegentiam a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:19)
Atque in talia verba defecit avunculum manu, me recordatione contrectans.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:19)
Quem corpore non valemus, recordatione teneamus et, cum quo loqui non possumus, de eo numquam loqui desinamus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:16)
Satisque doleo, quod hortaris sponte - currentem, et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in eius dilectione concedam multoque plus accipiam quam tribuam beneficii tantarum recordatione virtutum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:2)
Fortissimum populum memoria et recordatio suae nobilitatis agitabat, et successerat Philippo filius Perses, qui semel in perpetuum victam esse Macedoniam non putabat ex gentis dignitate.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 2:1)
sed erit in mensa sermo iocundior, ut habeat voluptatis amplius, severitatis minus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 2:2)
Mutavit cultus sui postera die morem, et laetum patrem adfectata severitate conplexa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:2)
Fanniae autem legis severitas in eo superabat Orchiam legem, quod in superiore numerus tantummodo coenantium cohibebatur, licebatque secundum eam unicuique bona sua inter paucos consumere, Fannia autem etiam sumptibus modum fecit assibus centum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 5:2)
Quare deposita severitate Parcas lusibus et iocis rogamus, Nec castrare velis meos libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV6)
Paulum seposita severitate, Dum blanda vagus alea December Incertis sonat hinc et hinc fritillis Et ludit tropa nequiore talo, Nostris otia commoda Camenis, Nec torva lege fronte, sed remissa Lascivis madidos iocis libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIV2)
nam pietas pars iustitiae est, sicut severitas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5452)
mire autem recordatione beneficiorum iracundia accenditur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3745)
hectoreos amnes quemadmodum vidit sibi patriae recordatione finxisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6341)
tristis severa, quae gignit severitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2751)

SEARCH

MENU NAVIGATION