라틴어 문장 검색

Et eciam recordemur conscilii Salomonis, qui dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 16:7)
quia et obliviosa est, multisindiget quae oblitorum faciant recordari.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:8)
Si dicere metuas unde paeniteas, melius est dicere: non! quam: sic!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 67:2)
Inde iustitia vocavit accusantes et accusatum et praecepitquod suorum recordarentur placitorum;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:42)
Tu modo recordaris verborum cuiusdam gulosi, pigri, stulti, garruliet nugigeruli et quicquid tale de illo dicitur vel eo amplius in eo invenitur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 185:2)
Juravit Dominus, et non poenitebit eum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:11)
ita quem peccati proprii poenitet, quod aut imprudenter aut invitus admisit, si levitarum adhaereat incolatui, et ab illis praeceptoribus qui Dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:9)
quia multorum annorum offensionem a constitutione mundi in finem usque contractam, paucis diebus, si poenituisset eos, voluit relaxare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:12)
Folium quoque quod secum detulit, etsi breve illud folium detulisse videatur, spem eorum quos sui poeniteret erroris, etsi non magnam, aliquam tamen significavit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:5)
Sapiens autem et praeterita recordatur, et futura considerat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 3:2)
At nunc si ad aliquem bene nummatum tumentemque ideo, honestus advena salutatum introieris primitus, tamquam exoptatus suscipieris, et interrogatus multa coactusque mentiri, miraberis numquam antea visus, summatem virum tenuem te sic enixius observantem, ut paeniteat ob haec bona tamquam praecipua non vidisse ante decennium Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 12:1)
Verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum, Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum, nobis opponat, hoc monitu recordetur, nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 9:1)
Addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina, recordantibus quod anno nuper emenso, Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus, nec visus est quisquam laris sui defensor, nec obvius stetit, sed concaede arborum densa undique semitis clausis, sidere urente brumali, aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso, nec resistere ausi, nec apparere, pacem impetraverunt, suppliciter obsecrantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 15:1)
Sed ubique mihi cordi est recta ratio, cui coalitus ab adulescentia prima, nihil umquam paenitendum admisi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 5:3)
tirones ad peregrina et longinqua Galli transmittere, diuturna perturbatione, casibusque vexati gravissimis, nec sponte sua poterunt nec coacti, ne consumpta penitus iuventute, ut affliguntur praeterita recordantes, ita desperatione pereant impendentium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION