라틴어 문장 검색

nam quarum recta sunt latera, celeriter aquis vitiantur et superioris soli lapsibus replentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 9:6)
Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 1:2)
Ea enim levis et recta sine cicatrice vinea est quae se primi anni flagello supra iugum extulit, quod tamen apud paucos agricolas et raro contingit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 2:3)
sive, ut Attico et nonnullis aliis agricolis visum est, inter vitem et palum spatium relinquitur,4 quod nec mihi displicet, recta harundo adiungenda stirpi est, et ita per crebra retinacula in iugum perducenda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 1:4)
Quare cum ad summum palum recta vitis extenta est, capistro constringitur, ne fetu gravata subsidat curveturque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 3:1)
novella et fructuaria recta summittito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 7:7)
Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, procera, sine ulceribus, integro libro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 6:1)
ex vermiculo,ut ceteras apes, fieri ducem, sed in circuitu favorum paulo maiora, quam sunt plebeii seminis, inveniri recta foramina repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua protinus alatus rex figuretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 5:3)
non inlustres sunt in urbe non solum apud negotiosos et rebus intentos, sed etiam apud iuvenes vacuos et adulescentis, quibus modo recta indoles est et bona spes sui?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 7장 3:4)
Piso M. Crasso et Scribonia genitus, nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui et aestimatione recta severus, deterius interpretantibus tristior habebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장4)
Conuiuabatur assidue nec umquam nisi recta, non sine magno ordinum hominumque dilectu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 74장 1:1)
sed et conuiuabatur assidue ac saepius recta et dapsile, ut macellarios adiuuaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 19장 1:3)
Rex novi operis molem orsus in adversum ventum non latere, sed recta fronte direxit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 10:1)
modo e iugo montis aciem in dextrum Persarum cornu demittere agitabat, modo recta fronte concurrere hosti, interdum haesitare, an potius in laevum detorqueret agmen.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 18:3)
Cornua quoque subsidiis firmavit non recta fronte, sed a latere positis, ut, si hostis circumvenire aciem temptasset, parata pugnae forent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION