라틴어 문장 검색

ille demum in id, quod quaerimus, aut ei proximum poterit evadere, qui ante discet recte dicere quam cito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 61:4)
si omnia recte facit, ingratus esse non potest.
(세네카, 행복론, Liber V 69:2)
Recte hic monstrat, si imperare possit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 310)
quod fieri non possit, ut recte procedatur in curriculo, ubi ipsa meta non recte posita sit et defixa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:3)
fieri autem potest, ut recte quis sentiat et id quod sentit polite eloqui non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:2)
'Si recte offeras, recte autem non dividas, peccas,' quod Deo libenter devoverat quomodo recte dividere posset, cogitavit, et, ut dixit Salomon, 'Cor regis in manu Domini,' id est consilium;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:7)
Sunt enim quidam qui in dominarum aspectu adeo loquendi vigorem amittunt quod bene concepta recteque in mente disposita perdunt, nec possunt aliquid ordine recto proponere, quorum satis videtur arguenda fatuitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 1:6)
*At si satis sanguis subit, recte imponitur, quod adversus phymata quoque potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 26:1)
et quoniam in omnibus quae ratione docentur et via primum constituendum est quid quidque sit - nisi enim inter eos qui disceptant convenit quid sit illud quod ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri potest - , explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque re atque involuta rei notitia definiendo aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo agitur ostendit quam brevissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 1:1)
Ea re, qui eorum primus vocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest nec avocare alius alii potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 2:5)
de re frumentaria recte intellegis quae nullo modo administrari sine vectigalibus potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 8:2)
non recte fortasse, sed vulgi opinio mutari vix potest ad eamque omnia dirigunt et qui iudicant et qui existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 2:10)
recte id quidem, sed nihil intellego dici potuisse constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:5)
pauca vero ejus temperamenti sunt, ut modum tenere possint, quin aut quae recte posita sunt ab antiquis convellant, aut ea contemnant quae recte afferuntur a novis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:2)
Praeter istos internuntium fidelem de communi possunt habere consensu, per quem amor occulte et recte semper valeat gubernari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION