라틴어 문장 검색

quod si id vos suscipitis et eam ad rem operam vestram profitemini, si idcirco sedetis ut ad vos adducantur eorum liberi quorum bona venierunt, cavete, per deos immortalis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 1:1)
cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur, partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos qui post erant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 3:4)
cuius vero bona venierunt, cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore subiectus est, is non modo ex numero vivorum exturbatur, sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:5)
etenim si ex edicto possedisti, quaero cur bona non venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장1)
) se (factis experimentis quibusdam quae ibidem describit) invenisse quod nervus tensus vicibus 104 recurrit spatio minuti unius secundi, quando facit Unisonum cum organica Fistula quadrupedali aperta vel bipedali obturata, quam vocant Organarii C fa ut.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 58:3)
Motus autem in Tubis dilatationem sonorum impedientibus tardiùs amittitur & fortius recurrit, & propterea à motu novo singulis recursibus impresso magis augetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 59:5)
ad Acadēmiam recurrit;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit27)
Flaccus iam ad agrum profectus erat sed cum clāmōrēs uxōris audīvisset, ad casam recurrit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat7)
Adulescens omni libidine impurus et sua quoque confessione dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus, cuius anni ad tesseram venierunt, quem tanquam puellam conduxit etiam qui virum putavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:7)
Ipsa dies ideo nos grato perluit haustu, quod permutatis hora recurrit equis.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 4:3)
Ecce recurrentes qua versat fluctus arenas, discolor attrita calculus exit humo.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:4)
Multo maioris alapae mecum veneunt.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.14)
Carmine dissiliunt abruptis faucibus angues, Inque suos fontes versa recurrit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 116)
aemulus et coeptum saepe recurrit iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 73:1)
dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens tot maria ac terras permeat, annus abit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 118)

SEARCH

MENU NAVIGATION