라틴어 문장 검색

Qui tamen eo tempore domi non erant, sed ad Westarfoldam cum exercitu profecti, quae regio ultima regni eorum inter septentrionem et occidentem sita, contra aquilonem Brittaniae summitatem respicit, cuius principes ac populus eis subici recusabant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 221:3)
nimis multa oratio est, si uelim memorare, quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam denique impetrarit, non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram.
(아풀레이우스, 변명 71:10)
Quid abnuis, quid recusas, postquam sollicitudinem de hereditate materna reppulisti?
(아풀레이우스, 변명 98:14)
Tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusauerim dissertare.
(아풀레이우스, 플로리다 18:1)
"Non obnitimur, nec terrae rem suam denegamus, sed ad ultionis solacium exiguum vitae spatium deprecamur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:62)
hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, quarumque cuncto pecori cibus letalis est Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam;
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:6)
"Tu modo Zephyro nostro rursum praecipe fungatur obsequio, et in vicem denegatae sacrosanctae ima- ginis tuae redde saltem conspectum sororum."
(아풀레이우스, 변신, 5권106)
"altera enim perdita, lux haec tibi prorsus denegabitur."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:149)
Quod crimen non modo latrocinium, verum etiam parricidium quisque rectius nominarit, nec mihi tamen licebat causam meam defendere vel unico verbo saltem denegare.
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:2)
"Istam sportulam, immo vero dotem collegio vestro libens meque vobis ducem fidissimum, si tamen non recusatis, offero, brevi temporis spatio lapideam istam domum vestram facturus auream."
(아풀레이우스, 변신, 7권 6:3)
"An ignoras eos etiam, qui morituris auxilium salutare denegarint, quod contra bonos mores id ipsum fecerint, solere puniri?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:10)
"Ac dum herilis puella in boni Tlepolemi manum venerat, firmiter deorsus delapsum nutriens amorem et denegati thalami permiscens indignationem, cruento facinori quaerebat accessum."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:8)
Postremum magistratibus placuit obstinate denegantem scrutinio detegere;
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:8)
sed iuvenis modo istud modo aliud causae faciens execrabilem frustratur eius conspectum, quoad illa nuntiorum varietate pollicitationem sibi denegatam manifesto perspiciens, mobilitate lubrica nefarium amorem ad longe deterius transtulisset odium, et assumpto statim nequissimo et ad omne facinus emancipato quodam dotali servulo perfidiae suae consilia communicat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:6)
quod se vocasset indignatus fastidio novercae iuvenis, quod ulciscens iniuriam filii eius mandaverit necem, quod promisisset grande silentii praemium, quod recusanti mortem sit comminatus, quod venenum sua manu temperatum dandum fratri reddiderit, quod ad criminis probationem reservatum poculum neglexisse suspicatus sua postremum manu porrexerit puero.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION