라틴어 문장 검색

quae quidem mea cohortatio ne tibi inanis aut sine causa suscepta videatur, illa me ratio movit, ut te ex nostris eventis communibus admonendum putarem, ut considerares, in omni reliqua vita quibus crederes, quos caveres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 11:5)
quo mihi acciderit optatius, si in hac sententia fueris ut a continentibus tuis scriptis, in quibus perpetuam rerum gestarum historiam complecteris, secernas hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 8:1)
est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse meminerimus ea lege natos, ut omnibus telis fortunae proposita sit vita nostra, neque esse recusandum quo minus ea, qua nati sumus, condicione vivamus, neve tam graviter eos casus feramus, quos nullo consilio vitare possimus, eventisque aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi nobis cogitemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 16 3:1)
dicerem, quae ante futura dixissem, ni vererer ne ex eventis fingere viderer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 4:2)
Quorum e numero tollendusest et Plato et Socrates, alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos nominibus differentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt, - Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat is quos volebat refellere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 20:4)
haec refelli possunt, sed pugnare nolo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 114:4)
vos autem nihil agitis, cum illa falsa vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 121:4)
Dein si tenuis causa est, tum etiam argumentandi tenue filum et in docendo et in refellendo, idque ita tenebitur, ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:3)
incisim autem et membratim tractata oratio in veris causis plurimum valet, maximeque eis locis, cum aut arguas aut refellas, ut nos in Corneliana secunda:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 2:1)
nec enim peccata rerum eventis, sed vitiis hominum metienda sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장3)
haec refelli possunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:1)
atque oratorum quidem laus ita ducta ab humili venit ad summum, ut iam, quod natura fert in omnibus fere rebus, senescat brevique tempore ad nihilum ventura videatur, philosophia nascatur Latinis quidem litteris ex his temporibus, eamque nos adiuvemus nosque ipsos redargui refellique patiamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:2)
cupio refelli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:19)
nam cui viro inquit ex se ipso apta sunt omnia, quae ad beate vivendum ferunt, nec suspensa aliorum aut bono casu aut contrario pendere ex alterius eventis et errare coguntur, huic optume vivendi ratio comparata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 36:4)
sed is ut contra Stoicos, quos studiosissime semper refellebat et contra quorum disciplinam ingenium eius exarserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 83:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION