라틴어 문장 검색

An hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et vivere in libera civitate sciam, reticere possim, L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae novem annis quibus regnant sumpsisse ut vobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis, se permissuros esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 427:1)
nunc interroganti senatori paeniteatne adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 147:1)
causam inaugurari coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama in bonam vertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 119:1)
iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo colloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 430:1)
etenim tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent, criminando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 500:1)
verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1356)
nil reticebo quod sciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9119)
Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, quae reticet, si quid fieri pervorse videt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 147)
qui vero refrigeratis nascuntur regionibus, ad armorum vehementiam paratiores sunt magnis virtutibus sine timore, sed tarditate animi sine considerantia inruentes sine sollertia suis consiliis refragantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION