라틴어 문장 검색

tum Praenestinus salso multoque fluenti expressa arbusto regerit convicia, durus vindemiator et invictus, cui saepe viator cessisset magna conpellans voce cuculum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.14)
unde fit, ut dissoluta et ex diversis congesta oratio cohaerere non possit similisque sit commentariis puerorum, in quos ea, quae aliis declamantibus laudata sunt, regerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 171:1)
sunt enim velut regestae in hos , quos adolescens deduxerat, scholae, et si qua est in his culpa, tradentis est, sive eum movit id, quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla ex quaestionibus iuris, sive quod Graeci vocant iuris interpretes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 142:2)
quod tamen ita emendavit, ut necessitatem id faciendi ostenderet invidiamque omnem in eum regereret, qui hoc se coegisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 23:5)
Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad votum dies actus est, si bene desudaverunt, si in locum eius, quod effluxit, multum potionis altius ieiunio iturae regesserunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 3:4)
Quemadmodum in nave, quae sentinam trahit, uni rimae aut alteri obsistitur, ubi plurimis locis laxari coepit et cedere, succurri non potest navigio dehiscenti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 2:1)
Adice, quod licet cavere venturum et obsistere inminenti remediis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 12:2)
deinde utriusque attritu grana franguntur et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:2)
equos et arma classibusque horrens fretum propone et alto sanguine exundans solum et tota captae fata Dardaniae domus regesta Danais, comprime affectus truces mentemque tibimet ipsa pacifica tuam.
(세네카, 아가멤논 5:6)
nam in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando facta ab aduersario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 6:8)
sic leuiter te uulnerauit dextera illa cui nec paries obsistit nec pater?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 9:6)
Sunt di immortales lenti quidem sed certi uindices generis humani et magna exempla in caput inuenientium regerunt, ac iustissima patiendi uice quod quisque alieno excogitauit supplicio saepe expiat suo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 6:3)
et ideo quanto minus in illis doctrinae minusque ingenii est, tanto magis obsistere te necesse est communi malo.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 72:2)
Non obruetur eorum coetu et qualis singulis, talis universis obsistet.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 79:2)
qui dolorem regerit tantum excusatius peccat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 175:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION