라틴어 문장 검색

Quomodo homini pusillo solacium in malis fuit etiam magnorum virorum titubare fortunam, et aequiore animo filium in angulo flevit, qui vidit acerba funera etiam ex regia duci, sic animo aequiore fert ab aliquo laedi, ab aliquo contemni, cuicumque venit in mentem nullam esse tantam potentiam, in quam non occurrat iniuria.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 152:1)
cingitur duplici vado * adversa Ditis regia, atque ingens domus umbrante luco tegitur, hic vasto specu pendent tyranni limina, hoc umbris iter, haec porta regni, campus hanc circa iacet, in quo superbo digerit vultu sedens animas recentes dira maiestas dei.
(세네카, Hercules Furens 11:4)
caeli regia concidens ortus atque obitus trahet atque omnis pariter deos perdet mors aliqua et chaos, et mors fata novissima in se constituet sibi.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:24)
video nitentem regiam clari aetheris Phoebique tritam flammea zonam rota.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:32)
ubi promissi regia mundi?
(세네카, Hercules Oetaeus 27:43)
tu quoque extinctus iaces, deflende nobis semper infelix puer, modo sidus orbis, columen augustae domus, Britanniae, heu me, nunc levis tantum cinis et tristis umbra;
(세네카, 옥타비아 3:13)
Quisnam ille propero regiam gressu petit?
(세네카, 오이디푸스 3:1)
Vidit Persis ditique ferox Lydia regno deiecta feri terga leonis umerisque, quibus sederat alti regia caeli, tenuem Tyrio stamine pallam.
(세네카, 파이드라 4:28)
ornetur altum columen et lauro fores
(세네카, Thyestes 56:1)
starent superbi, columen eversum occidit
(세네카, Troades 7:1)
columen patriae, mora fatorum,
(세네카, Troades 130:1)
parvaque iam magnis admoram fontibus ora (unde pater sitiens Ennius ante bibit, et cecinit Curios fratres et Horatia pila, regiaque Aemilia vecta tropaea rate, victricisque moras Fabii pugnamque sinistram Cannensem et versos ad pia vota deos, Hannibalemque Lares Romana sede fugantis, anseris et tutum voce fuisse Iovem), cum me Castalia speculans ex arbore Phoebus sic ait aurata nixus ad antra lyra:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 32)
"turpe Latinis principe te fluctus regia uela pati."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 626)
Salve, sceptrorum columen, regina Orientis, orbis Roma tui, rerum mihi principe misso iam non Eoo solum veneranda Quiriti, imperii sedes, sed plus pretiosa quod exstas imperii genetrix.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 13)
quapropter facinus meum tuere et condiscipuli tibi obsequentis incautum, precor, asseras pudorem, germanum tamen ante sed memento, doctrinae columen, Probum advocare, isti qui valet exarationi destrictum bonus applicare theta.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem53)

SEARCH

MENU NAVIGATION