라틴어 문장 검색

non te uicino remorabitur obuia marte Gallia nec latis audax Hispania terris nec fera Theraeo tellus obsessa colono, nec qua uel Nilus uel regia lympha Choaspes profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes, aret Araccaeis aut unda Oroatia campis, nec qua regna uago Tomyris finiuit Araxe, impia nec saeuis celebrans conuiuia mensis ultima uicinus Phoebo tenet arua Padaeus, quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae40)
Feretri inquit, haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus quas modo animo metatus sum dedico sedem opimis spoliis, quae regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 116:1)
ne id Iuppiter optimus maximus sineret regiae maiestatis imperium eo recidere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 16:1)
se enim clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent, an quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent alienae culpae rei trucidarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 291:1)
data dextra in id quod petebatur obligandae fidei in regiam concedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 161:1)
haec ego, quo melior laetiorque in dies fortuna rei publicae est imperiumque crescit - et iam in Graeciam Asiamque transcendimus omnibus libidinum illecebris repletas et regias etiam attrectamus gazas - eo plus horreo, ne illae magis res nos ceperint quam nos illas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 37:1)
magnus luctus in regia fuit magnumque eius iuvenis desiderium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 167:1)
hoc patria extorrem in tuam regiam adduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 211:3)
nam metu ignis adversi regiae naves, ne prorae concurrerent, cum declinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant, et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium trepidabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 342:1)
tulit et suppellectilem regiam argenteam ac vestem magnificam, coronas aureas, dona sociarum civitatium, quadraginta quinque, spolia omnis generis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 532:1)
forte oblatum perductumque in regiam vocari iube.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 632:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION