라틴어 문장 검색

Ac postquam intellexerat comitem Surriae magnis copias adventare, in Scotiam rediit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:7)
Imo nec regredi datur, etiamsi quis cupiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:9)
Neque regredi volunt homines, cum ratio postulat ut id facerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:10)
Mox intempesta mediatrix nocte regressa, Callida sopitum delusit et ipsa maritum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:25)
Regressi autem filii Israel ex civitatibus a viris usque ad iumenta, usque ad omne, quod inveniri poterat, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit.
(불가타 성경, 판관기, 20장48)
Et proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장51)
Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장24)
Magnis et continuis itineribus confectis cum adventaret ad Nicopolim, quod oppidum positum in Armenia minore est plano ipso loco, montibus tamen altis ab duobus lateribus obiectis satis magno intervallo ab oppido remotis, castra posuit longe a Nicopoli circiter milia passuum VII.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 36:3)
Caesar enim adventare iam iamque et adesse eius equites falso nuntiabantur.
(카이사르, 내란기, 1권 14:2)
Illi autem hoc acrius instabant neque regredi nostros patiebantur, quod timore adducti locum relinquere videbantur.
(카이사르, 내란기, 3권 45:8)
Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes immittit atque unum ex multitudine procurrentem traicit; quo percusso et exanimato hunc scutis protegunt, in hostem tela universi coniciunt neque dant regrediendi facultatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장6)
At Bellovaci reliquaeque civitates repente ex fuga paucis atque his vulneratis receptis, qui silvarum beneficio casum evitaverant, omnibus adversis, cognita calamitate, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis peditibus, cum adventare Romanos existimarent, concilio repente cantu tubarum convocato conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 21장2)
Quo cum adventaret atque ex captivis certius cognosceret multis hominum milibus a Dumnaco, duce Andium, Duratium clausum Lemoni oppugnari neque infirmas legiones hostibus committere auderet, castra posuit loco munito.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 27장2)
sunt qui per Cilicas rupto descendere Tauro, sunt qui correptis ratibus terraque marique adventare ferant;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:271)
iam classica primos excierant vigiles, gelida cum pulcher ab Arcto adventat Stilicho.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:196)

SEARCH

MENU NAVIGATION